Proverbi 25
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Hae quoque parabolae Salomonis, quas transcripse runt viri Ezechiaeregis Iudae.
2Gloria Dei est celare verbum,
et gloria regum investigare sermonem.
3Caelum prae altitudine et terra prae profunditate,
et cor regum inscrutabile.
4Aufer scorias de argento,
et egredietur vas pro argentario.
5Aufer impium de conspectu regis,
et firmabitur iustitia thronus eius.
6Ne gloriosus appareas coram rege
et in loco magnorum ne steteris.
7Melius est enim ut dicatur tibi: “ Ascende huc ”,
quam ut humilieris coram principe.
8Quae viderunt oculi tui,
ne proferas in iurgio cito,
quoniam quid facies postea,
cum dehonestaverit te amicus tuus?
9Causam tuam tracta cum amico tuo
et secretum extranei ne reveles,
10ne forte insultet tibi, cum audierit,
et contumelia tua revocari non poterit.
11Mala aurea in ornatibus argenteis,
verbum prolatum in tempore suo.
12Inauris aurea et margaritum fulgens
sapiens, qui arguit super aurem audientem.
13Sicut frigus nivis in die messis,
ita legatus fidelis ei, qui misit eum:
animam ipsius recreat.
14Nubes et ventus et pluviae non sequentes
vir gloriosus et promissa non complens.
15Patientia lenietur princeps,
et lingua mollis confringet ossa.
16Mel invenisti? Comede, quod sufficit tibi,
ne forte satiatus evomas illud.
17Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui,
ne quando satiatus oderit te.
18Malleus et gladius et sagitta acuta
homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
19Dens putridus et pes vacillans,
qui sperat super infideli in die angustiae.
20Sicut exuens pallium in die frigoris,
sicut acetum in nitro,
qui cantat carmina cordi tristi.
21Si esurierit inimicus tuus, ciba illum;
si sitierit, pota illum:
22prunas enim congregabis super caput eius,
et Dominus reddet tibi.
23Ventus aquilo parturit pluvias,
et faciem tristem lingua detrahens.24Melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
25Aqua frigida animae sitienti
et nuntius bonus de terra longinqua.
26Fons turbatus pede et vena corrupta
iustus cadens coram impio.
27Mel nimium comedere non est bonum,
nec quaestus gloriae est gloria.
28Urbs diruta et absque muro
vir, qui non potest cohibere spiritum suum.
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito