Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Proverbi 12


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Qui diligit disciplinam, diligit scientiam;
qui autem odit increpationes, insipiens est.
1 Qui diligit disciplinam diligit scientiam ;
qui autem odit increpationes insipiens est.
2 Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino,
virum autem versutum ipse condemnabit.
2 Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ;
qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.
3 Non roborabitur homo ex impietate,
et radix iustorum non commovebitur.
3 Non roborabitur homo ex impietate,
et radix justorum non commovebitur.
4 Mulier diligens corona est viro suo,
et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.
4 Mulier diligens corona est viro suo ;
et putredo in ossibus ejus, quæ confusione res dignas gerit.
5 Cogitationes iustorum iudicia,
et consilia impiorum fraudulentia.
5 Cogitationes justorum judicia,
et consilia impiorum fraudulenta.
6 Verba impiorum insidiantur sanguini,
os iustorum liberabit eos.
6 Verba impiorum insidiantur sanguini ;
os justorum liberabit eos.
7 Subvertuntur impii et iam non sunt,
domus autem iustorum permanebit.
7 Verte impios, et non erunt ;
domus autem justorum permanebit.
8 Ad doctrinam suam laudabitur vir;
qui autem perversus corde est, patebit contemptui.
8 Doctrina sua noscetur vir ;
qui autem vanus et excors est patebit contemptui.
9 Melior est pauper, qui ministrat sibi,
quam gloriosus et indigens pane.
9 Melior est pauper et sufficiens sibi
quam gloriosus et indigens pane.
10 Curat iustus iumentorum suorum animas,
viscera autem impiorum crudelia.
10 Novit justus jumentorum suorum animas ;
viscera autem impiorum crudelia.
11 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus;
qui autem sectatur vana, vecors est.
11 Qui operatur terram suam satiabitur panibus ;
qui autem sectatur otium stultissimus est.
Qui suavis est in vini demorationibus,
in suis munitionibus relinquit contumeliam.
12 Desiderat impius laqueum pessimorum,
radix autem iustorum proficiet.
12 Desiderium impii munimentum est pessimorum ;
radix autem justorum proficiet.
13 Propter peccata labiorum irretitur malus,
effugiet autem iustus de angustia.
13 Propter peccata labiorum ruina proximat malo ;
effugiet autem justus de angustia.
14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis,
et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei.
14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis,
et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.
15 Via stulti recta in oculis eius;
qui autem sapiens est, audit consilia.
15 Via stulti recta in oculis ejus ;
qui autem sapiens est audit consilia.
16 Fatuus statim indicat iram suam,
dissimulat autem iniuriam callidus.
16 Fatuus statim indicat iram suam ;
qui autem dissimulat injuriam callidus est.
17 Qui spirat veritatem, index iustitiae est,
testis autem mendax, fraudulentiae.
17 Qui quod novit loquitur, index justitiæ est ;
qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
18 Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit,
lingua autem sapientium sanitas est.
18 Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiæ :
lingua autem sapientium sanitas est.
19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum,
ad momentum autem lingua mendacii.
19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum ;
qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.
20 Dolus in corde cogitantium mala;
qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
20 Dolus in corde cogitantium mala ;
qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
21 Nulla calamitas obveniet iusto,
impii autem replebuntur malo.
21 Non contristabit justum quidquid ei acciderit :
impii autem replebuntur malo.
22 Abominatio est Domino labia mendacia,
qui autem fideliter agunt, placent ei.
22 Abominatio est Domino labia mendacia ;
qui autem fideliter agunt placent ei.
23 Homo versutus celat scientiam,
et cor insipientium provocat stultitiam.
23 Homo versatus celat scientiam,
et cor insipientium provocat stultitiam.
24 Manus fortium dominabitur,
quae autem remissa est, tributis serviet.
24 Manus fortium dominabitur ;
quæ autem remissa est, tributis serviet.
25 Maeror in corde viri humiliabit illum,
et sermo bonus laetificabit eum.
25 Mœror in corde viri humiliabit illum,
et sermone bono lætificabitur.
26 In rectum ducit amicum iustus,
iter autem impiorum decipiet eos.
26 Qui negligit damnum propter amicum, justus est ;
iter autem impiorum decipiet eos.
27 Non assabit ignavia praedam suam,
sed substantia pretiosa erit viro industrio.
27 Non inveniet fraudulentus lucrum,
et substantia hominis erit auri pretium.
28 In semita iustitiae vita,
est autem etiam iter apertum ad mortem.
28 In semita justitiæ vita ;
iter autem devium ducit ad mortem.