| 1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. | 1 ܗܢܘ ܣܦܪ ܬ̈ܘܠܕܬܗ ܕܐܕܡ. ܒܝܘܡܐ ܕܒ̣ܪܐ ܐܠܗܐ ܠܐܕܡ ܒܕܡܘܬ ܐܠܗܐ ܒܪܝܗܝ. |
| 2 Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. | 2 ܕܟܪ ܘܢܩܒܐ ܒ̣ܪܐ ܐܢܘܢ. ܘܒ̇ܪܟ ܐܢܘܢ ܐܠܗܐ . ܘܩ̣ܪܐ ܫܡܗܘܢ ܐܕܡ ܒܝܘܡܐ ܕܒ̣ܪܐ ܐܢܘܢ. |
| 3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth. | 3 ܘܚ̣ܝܐ ܐܕܡ ܡܐܐ ܘܬܠܬܝܢ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܒܕܡܘܬܗ ܐܝܟ ܨܠܡܗ. ܘܩ̣ܪܐ ܫܡܗ ܫܝܬ. |
| 4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. | 4 ܘܚ̣ܝܐ ܐܕܡ ܡܢ ܒܬܪ ܕܐܘܠܕ ܠܫܝܬ. ܬܡܢܡܐܐ ܫܢܝ̈ܢ. ܘܐܘܠܕ ܒܢܝ̈ܐ ܘܒܢ̈ܬܐ. |
5 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
| 5 ܘܗܘܘ ܟܠ ܝܘܡ̈ܘܗܝ ܕܐܕܡ ܕܚ̣ܝܐ ܬܫܥܡܐܐ ܘܬܠܬܝܢ ܫܢܝ̈ܢ ܘܡܝܬ. |
| 6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos. | 6 ܘܚ̣ܝܐ ܫܝܬ ܡܐܐ ܘܚܡܫ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܠܐܢܘܫ. |
| 7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias. | 7 ܘܚ̣ܝܐ ܫܝܬ ܡܢ ܒܬܪ ܕܐܘܠܕ ܠܐܢܘܫ. ܬܡܢܡܐܐ ܘܫܒܥ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘ̣ܠܕ ܒ̈ܢܝܐ ܘܒܢ̈ܬܐ. |
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
| 8 ܘܗܘܘ ܟܠ ܝܘܡ̈ܘܗܝ ܕܫܝܬ. ܬܫܥܡܐܐ ܘܬܪ̈ܬܥܣܪܐ ܫܢܝ̈ܢ ܘܡܝܬ. |
| 9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan. | 9 ܘܚ̣ܝܐ ܐܢܘܫ ܬܫܥܝܢ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܠܩܝܢܢ. |
| 10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias. | 10 ܘܚ̣ܝܐ̇ ܐܢܘܫ ܡܢ ܒܬܪ ܕܐ̇ܘܠܕ ܠܩܝܢܢ. ܬܡܢܡܐܐ ܘܚܡܫܥܣܪܐ ܫܢ̈ܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܒ̈ܢܝܐ ܘܒܢ̈ܬܐ. |
11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
| 11 ܘܗܘܘ ܟܠ ܝܘܡ̈ܘܗܝ ܕܐܢܘܫ ܬܫܥܡܐܐ ܘܚܡܫ ܫܢ̈ܝܢ ܘܡܝܬ. |
| 12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel. | 12 ܘܚ̣ܝܐ ܩܝܢܢ ܫܒܥܝܢ ܫܢ̈ܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܠܡܗܠܠܐܝܠ. |
| 13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias. | 13 ܘܚ̣ܝܐ ܩܝܢܢ ܡܢ ܒܬܪ ܕܐܘܠܕ ܠܡܗܠܠܐܝܠ. ܬܡܢܡܐܐ ܘܐܪ̈ܒܥܝܢ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܒ̈ܢܝܐ ܘܒܢ̈ܬܐ. |
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
| 14 ܘܗܘܘ ܟܘܠ ܝܘܡ̈ܘܗܝ ܕܩܝܢܢ. ܬܫܥܡܐܐ ܘܥܣܪ ܫ̈ܢܝܢ ܘܡ̣ܝܬ. |
| 15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared. | 15 ܘܚ̣ܝܐ ܡܗܠܠܐܝܠ ܫܬܝܢ ܘܚܡܫ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܠܝܪܕ. |
| 16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias. | 16 ܘܚ̣ܝܐ ܡܗܠܠܐܝܠ ܡܢ ܒܬܪ ܕܐܘܠܕ ܠܝܪܕ ܬܡܢܡܐܐ ܘܬܠܬܝܢ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܒ̈ܢܝܐ ܘܒܢ̈ܬܐ. |
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
| 17 ܘܗܘܘ ܟܠ ܝܘܡ̈ܘܗܝ ܕܡܗܠܠܐܝܠ. ܬܡܢܡܐܐ ܘܬܫܥܝܢ ܘܚܡܫ ܫ̈ܢܝܢ ܘܡܝܬ. |
| 18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch. | 18 ܘܚܝܐ ܝܪܕ ܡܐܐ ܘܫܬܝܢ ܘܬܪ̈ܬܝܢ ܫܢܝ̈ܢ. ܘܐܘܠܕ ܠܚܢܘܟ. |
| 19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias. | 19 ܘܚ̣ܝܐ ܝܪܕ ܡܢ ܒܬܪ ܕܐܘܠܕ ܠܚܢܘܟ. ܬܡܢܡܐܐ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܒ̈ܢܝܐ ܘܒܢ̈ܬܐ. |
20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
| 20 ܘܗܘܘ ܟܠ ܝܘܡ̈ܘܗܝ ܕܝܪܕ. ܬܫܥܡܐܐ ܘܫܬܝܢ ܘܬܪ̈ܬܝܢ ܫ̈ܢܝܢ ܘܡܝܬ. |
| 21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam. | 21 ܘܚ̣ܝܐ ܚܢܘܟ ܫܬܝܢ ܘܚܡܫ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܠܡܬܘܫܠܚ. |
| 22 Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias. | 22 ܘܫܦ̣ܪ ܚܢܘܟ ܠܐܠܗܐ ܡܢ ܒܬܪ ܕܐܘܠܕ ܠܡܬܘܫܠܚ. ܬܠܬܡܐܐ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܒ̈ܢܝܐ ܘܒܢ̈ܬܐ. |
| 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni, | 23 ܘܗܘܘ ܟܠ ܝܘܡ̈ܘܗܝ ܕܚܢܘܟ. ܬܠܬܡܐܐ ܘܫܬܝܢ ܘܚܡܫ ܫ̈ܢܝܢ. |
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
| 24 ܘܫܦ̣ܪ ܚܢܘܟ ܠܐܠܗܐ ܘܠܝܬܘܗܝ. ܡܛܠ ܕܢܣܒܗ ܐܠܗܐ. |
| 25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech. | 25 ܘܚܝܐ ܡܬܘܫܠܚ ܡܐܐ ܘܬܡܢܐܝܢ ܘܫܒܥ ܫܢ̈ܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܠܠܡܟ. |
| 26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. | 26 ܘܚ̣ܝܐ ܡܬܘܫܠܚ ܡܢ ܒܬܪ ܕܐܘܠܕ ܠܠܡܟ. ܫܒܥܡܐܐ ܘܬܡܢܐܝܢ ܘܬܪ̈ܬܝܢ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܒ̈ܢܝܐ ܘܒܢ̈ܬܐ. |
27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
| 27 ܘܗܘܘ ܟܠ ܝܘܡ̈ܘܗܝ ܕܡܬܘܫܠܚ. ܬܫܥܡܐܐ ܘܫܬܝܢ ܘܬܫܥ ܫ̈ܢܝܢ ܘܡܝܬ. |
| 28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium | 28 ܘܚ̣ܝܐ ܠܡܟ ܡܐܐ ܘܬܡܢܐܝܢ ܘܬܪ̈ܬܝܢ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܒܪܐ. |
| 29 vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”. | 29 ܘܩ̣ܪܐ ܫܡܗ ܢܘܚ. ܘܐܡ̣ܪ. ܗܢܐ ܢܒܝܐܢ ܡܢ ܥܒ̈ܕܝܢ ܘܡܢ ܥܡܠܐ ܕܐ̈ܝܕܝܢ. ܘܡܢ ܐܪܥܐ ܕܠܛܗ̇ ܡܪܝܐ. |
| 30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias. | 30 ܘܚ̣ܝܐ ܠܡܟ ܡܢ ܒܬܪ ܕܐܘܠܕ ܠܢܘܚ. ܚܡܫܡܐܐ ܘܬܫܥܝܢ ܘܚܡܫ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܒܢܝ̈ܐ ܘܒܢ̈ܬܐ. |
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
| 31 ܘܗܘܘ ܟܠ ܝܘܡ̈ܘܗܝ ܕܠܡܟ. ܫܒܥܡܐܐ ܘܫܒܥܝܢ ܘܫܒܥ ܫ̈ܢܝܢ ܘܡܝܬ. |
32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.
| 32 ܘܗܘ̣ܐ ܢܘܚ ܒܪ ܚܡܫܡܐܐ ܫ̈ܢܝܢ. ܘܐܘܠܕ ܢܘܚ ܠܫܝܡ ܘܠܚܡ ܘܠܝܦܬ. |