Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Genesi 5


font
NOVA VULGATABIBBIA RICCIOTTI
1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.1 Questo è il libro della discendenza d'Adamo. Il giorno nel quale Dio creò l'uomo, lo fece a somiglianza di Dio.
2 Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.2 Maschio e femmina li creò, e li benedisse, e li chiamò Adami, nel giorno in che furon creati.
3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.3 Ora, Adamo visse centotrent'anni, e generò a propria immagine e somiglianza un figlio; a cui pose nome Set.
4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.4 Dopo che ebbe generato Set, visse Adamo ottocento anni, ed ebbe figli e figlie.
5 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
5 Tutto il tempo che visse Adamo fu di novecentotrent'anni; e morì.
6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.6 Set visse centocinque anni, e generò Enos.
7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.7 Dopo generato Enos, visse ancora ottocentosette anni, e generò figli e figlie.
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
8 Tutti i giorni di Set sommano a novecentododici anni; e morì.
9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.9 Enos visse novant'anni, e generò Cainan.
10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.10 Dopo la cui nascita visse ottocentoquindici anni, e generò figli e figlie.
11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
11 I giorni della vita di Enos sommarono a novecentocinque anni; e morì.
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.12 Cainan visse settant'anni, e generò Malaleel.
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.13 Dopo generato Malaleel, visse ottocentoquarant'anni, e generò figli e figlie.
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
14 I giorni tutti di Cainan furono novecentodieci anni; e morì.
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.15 Visse Malaleel sessantacinque anni, e generò Iared.
16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias.16 Dopo generato Iared, visse ottocentotrenta anni, e generò figli e figlie.
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
17 I giorni di Malaleel furono, in tutto, ottocentonovantacinque anni; e morì.
18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.18 Iared visse centosessantadue anni, e generò Henoc.
19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias.19 Dopo generato Henoc, visse ottocento anni, e generò figli e figlie.
20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
20 Sommarono i giorni di Iared a novecentosessantadue anni; e morì.
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.21 Ora, Henoc visse sessantacinque anni e generò Matusala.
22 Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.22 Henoc camminò con Dio, e visse, dopo generato Matusala, trecento anni, e generò figli e figlie.
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,23 Tutti i giorni di Henoc furono trecentosessantacinque anni.
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
24 E camminò con Dio, e poi disparve, perchè Iddio lo prese [con sè].
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.25 Visse Matusala centottantasette anni, e generò Lamec.
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.26 Dopo che ebbe generato Lamec, visse settecentottantadue anni, e generò figli e figlie.
27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
27 Tutta la vita di Matusala fu di novecentosessantanove anni; e morì.
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium28 Lamec poi visse centottantadue anni, e generò un figlio,
29 vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”.29 al quale mise nome Noè, dicendo: «Questi ci consolerà delle fatiche e travagli delle nostre mani nella terra maledetta da Dio».
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias.30 Visse Lamec, dopo ch'ebbe generato Noè, cinquecentonovantacinque anni, e generò figli e figlie.
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
31 I giorni di Lamec sommarono a settecentosettantasette anni; e morì. Noè poi, quando era di cinquecento anni, generò Sem, Cam e Iafet.
32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.