Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Genesi 5


font
NOVA VULGATADIODATI
1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum.1 QUESTA è la descrizione delle generazioni di Adamo. Nel giorno che Iddio creò l’uomo, egli lo fece alla sua somiglianza.
2 Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt.2 Egli li creò maschio e femmina, e li benedisse, e pose loro nome UOMO, nel giorno che furono creati.
3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth.3 Ora Adamo, essendo vivuto centotrent’anni, generò un figliuolo alla sua somiglianza, secondo la sua immagine; e gli pose nome Set.
4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias.4 E il tempo che visse Adamo, dopo ch’ebbe generato Set, fu ottocent’anni; e generò figliuoli e figliuole.
5 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
5 Così tutto il tempo che visse Adamo fu novecentrent’anni; poi morì
6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos.6 E Set, essendo vivuto centocinque anni, generò Enos.
7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias.7 E Set, dopo che ebbe generato Enos, visse ottocensette anni, e generò figliuoli e figliuole.
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
8 Così tutto il tempo che visse Set fu novecendodici anni; poi morì.
9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.9 Ed Enos, essendo vivuto novant’anni, generò Chenan.
10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.10 Ed Enos, dopo ch’ebbe generato Chenan, visse ottocenquindici anni, e generò figliuoli e figliuole.
11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
11 Così tutto il tempo che visse Enos fu novecencinque anni; poi morì.
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel.12 E Chenan, essendo vivuto settant’anni, generò Mahalaleel.
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias.13 E Chenan, dopo ch’ebbe generato Mahalaleel, visse ottocento quaranta anni, e generò figliuoli e figliuole.
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
14 Così tutto il tempo che Chenan visse fu novecendieci anni; poi morì.
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared.15 E Mahalaleel, essendo vivuto sessantacinque anni, generò Iared.
16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias.16 E Mahalaleel, dopo ch’ebbe generato Iared, visse ottocento trenta anni, e generò figliuoli e figliuole.
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
17 Così tutto il tempo che Mahalaleel visse fu ottocento novanta cinque anni; poi morì.
18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch.18 E Iared, essendo vivuto censessantadue anni, generò Enoc.
19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias.19 E Iared, dopo ch’ebbe generato Enoc, visse ottocent’anni, e generò figliuoli e figliuole.
20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
20 Così tutto il tempo che Iared visse fu novecento sessantadue anni; poi morì
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam.21 Ed Enoc essendo vivuto sessantacinque anni, generò Metusela.
22 Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias.22 Ed Enoc, dopo ch’ebbe generato Metusela, camminò con Dio per lo spazio di trecent’anni e generò figliuoli e figliuole.
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni,23 Così, tutto il tempo che Enoc visse fu trecento sessanta cinque anni.
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
24 E dopo che Enoc fu camminato con Dio, non si vide più; perciocchè Iddio lo prese
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech.25 E Metusela, essendo vivuto cento ottantasette anni, generò Lamec.
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias.26 E Metusela, dopo ch’ebbe generato Lamec, visse settecento ottantadue anni, e generò figliuoli e figliuole.
27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
27 Così, tutto il tempo che Metusela visse fu novecento sessantanove anni; poi morì
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium28 E Lamec, essendo vivuto cento ottantadue anni, generò un figliuolo.
29 vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”.29 E gli pose nome Noè, dicendo: Costui ci consolerà della nostra opera, e della fatica delle nostre mani, la quale portiamo per cagion della terra che il Signore ha maladetta.
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias.30 E Lamec, dopo ch’ebbe generato Noè, visse cinquecento novantacinque anni, e generò figliuoli e figliuole.
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
31 Così tutto il tempo che Lamec visse fu settecento settantasette anni; poi morì.
32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.
32 E Noè, essendo di età di cinquecent’anni, generò Sem, Cam e Iafet