Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Genesi 4


font

1Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”.2Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.3Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino.4Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,5ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.6Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua?7Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”.8Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
9Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”.10Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.11Nunc igitur maledictus eris procul ab agro, qui aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua!12Cum operatus fueris eum, amplius non dabit tibi fructus suos; vagus et profugus eris super terram”.13Dixitque Cain ad Dominum: “Maior est poena mea quam ut portem eam.14Ecce eicis me hodie a facie agri, et a facie tua abscondar et ero vagus et profugus in terra; omnis igitur, qui invenerit me, occidet me”.15Dixitque ei Dominus: “Nequaquam ita fiet, sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur!”. Posuitque Dominus Cain signum, ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum.
16Egressusque Cain a facie Domini habitavit in terra Nod ad orientalem plagam Eden.
17Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch.18Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.19Qui accepit uxores duas: nomen uni Ada et nomen alteri Sella.20Genuitque Ada Iabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis atque pastorum.21Et nomen fratris eius Iubal; ipse fuit pater omnium canentium cithara et organo.22Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain Noema.23Dixitque Lamech uxoribus suis:
“Ada et Sella, audite vocem meam; uxores Lamech, auscultate sermonem meum:
occidi virum pro vulnere meo
et adulescentulum pro livore meo;
24septuplum ultio dabitur de Cain, de Lamech vero septuagies septies”.
25Cognovit quoque Adam uxorem suam, et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens: “Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain”.26Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos. Tunc coeperunt invocare nomen Domini.