Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Genesi 7


font

1Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac.2Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam.3Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae.4Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae”.5Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus.6Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
7Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.8De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram,
9duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe.10Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
11Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt;12et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.13In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam.14Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne reptile, quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves omnesque volucres15ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.16Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris.
17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra.18Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas.19Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.20Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
21Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines:22cuncta, in quibus spiraculum vitae in terra, mortua sunt.23Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.24Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.