Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Genesi 11


font

1Erat autem universa terra labii unius et sermonum eo rundem.2Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.3Dixitque alter ad proximum suum: “Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni”. Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro caemento.4Et dixerunt: “Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universae terrae”.
5Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum,6et dixit Dominus: “Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere.7Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui”.8Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem.
9Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae.
10Hae sunt generationes Sem. Sem centum erat annorum, quando genuit Arphaxad biennio post diluvium;11vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentos annos et genuit filios et filias.
12Porro Arphaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sala.13Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sala, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.14Sala quoque vixit triginta annis et genuit Heber.15Vixitque Sala, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis et genuit filios et filias.16Vixit autem Heber triginta quattuor annis et genuit Phaleg.17Et vixit Heber, postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis et genuit filios et filias.18Vixit quoque Phaleg triginta annis et genuit Reu.19Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis et genuit filios et filias.
20Vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Seruch.21Vixitque Reu, postquam genuit Seruch, ducentis septem annis et genuit filios et filias.
22Vixit vero Seruch triginta annis et genuit Nachor.23Vixitque Seruch, postquam genuit Nachor, ducentos annos et genuit filios et filias.
24Vixit autem Nachor viginti novem annis et genuit Thare.25Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annos et genuit filios et filias.
26Vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram, Nachor et Aran.27Hae sunt autem generationes Thare. Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot;28mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suae in Ur Chaldaeorum.29Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram Sarai, et nomen uxoris Nachor Melcha, filia Aran patris Melchae et patris Ieschae.30Erat autem Sarai sterilis nec habebat liberos.31Tulitque Thare Abram filium suum et Lot filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan. Veneruntque usque Charran et habitaverunt ibi.32Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Charran.