Scrutatio

Giovedi, 28 marzo 2024 - San Castore di Tarso ( Letture di oggi)

Genesi 15


font

1His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: “Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis”.2Dixitque Abram: “Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer ”.3Addiditque Abram: “En mihi non dedisti semen, et ecce vernaculus meus heres meus erit”.4Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem ”.5Eduxitque eum foras et ait illi: “Suspice caelum et numera stellas, si potes”. Et dixit ei: “Sic erit semen tuum”.6Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.
7Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam”.8Et ille ait: “Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam?”.
9Respondens Dominus: “Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam”.10Qui tollens universa haec divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit.11Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
12Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum.13Dictumque est ad eum: “Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis.14Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia.15Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.16Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus”.
17Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
18In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: “Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,19Cinaeos et Cenezaeos, Cedmonaeos20et Hetthaeos et Pherezaeos, Raphaim quoque21et Amorraeos et Chananaeos et Gergesaeos et Iebusaeos”.