Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Genesi 9


font

1Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram.2Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.3Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,4excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
6Quicumque effuderit humanum sanguinem,
per hominem fundetur sanguis illius;
ad imaginem quippe Dei
factus est homo.
7Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”.
8Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
9“Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos10et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.11Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”.
12Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas:13arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.14Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus,15et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.16Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”.
17Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”.
18Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan.19Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.20Coepitque Noe agricola plantare vineam;21bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.22Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.23At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.24Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor,25ait:
Maledictus Chanaan!
Servus servorum erit fratribus suis”.
26Dixitque:
Benedictus Dominus Deus Sem!
Sitque Chanaan servus eius.
27Dilatet Deus Iapheth,
et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus eius”.
28Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.29Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.