Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Genesi 50


font

1Ioseph ruit super faciem patris flens et deosculans eum.2Praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem.3Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus.
4Et, expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam pharaonis: “ Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis,5eo quod pater meus adiuraverit me dicens: "En morior; in sepulcro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me"; ascendam nunc et sepeliam patrem meum ac revertar ”.6Dixitque ei pharao: “ Ascende et sepeli patrem tuum, sicut adiuratus es ”.
7Quo ascendente, ierunt cum eo omnes servi pharaonis, senes domus eius cunctique maiores natu terrae Aegypti,8domus Ioseph cum fratribus suis, absque parvulis et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen.
9Habuit quoque in comitatu currus et equites; et facta est turba non modica.10Veneruntque ad Gorenatad (id est Aream rhamni), quae sita est trans Iordanem; ubi celebrantes exsequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.11Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: “ Planctus magnus est iste Aegyptiis ”; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id est Planctus Aegypti).
12Fecerunt ergo filii Iacob, sicut praeceperat eis;13et portantes eum in terram Chanaan sepelierunt eum in spelunca Machpela, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulcri ab Ephron Hetthaeo contra faciem Mambre.14Reversusque est Ioseph in Aegyptum cum fratribus suis et omni comitatu, sepulto patre.
15Quo mortuo, timentes fratres eius et mutuo colloquentes: “ Ne forte memor sit iniuriae, quam passus est, et reddat nobis omne malum, quod fecimus ”,16mandaverunt ei dicentes: “ Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur,17ut haec tibi verbis illius diceremus: "Obsecro, ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae, quam exercuerunt in te". Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc ”. Quibus auditis, flevit Ioseph.18Veneruntque ad eum fratres sui et proni coram eo dixerunt: “ Servi tui sumus ”.19Quibus ille respondit: “ Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati?20Vos cogitastis de me malum; sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.21Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros ”. Consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus.
22Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui; vixitque centum decem annis23et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem; filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph.
24Quibus transactis, locutus est fratribus suis: “ Post mortem meam Deus visitabit vos et ascendere vos faciet de terra ista ad terram, quam iuravit Abraham, Isaac et Iacob ”.25Cumque adiurasset eos atque dixisset: “ Deus visitabit vos; asportate ossa mea vobiscum de loco isto ”,26mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto.