Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Genesi 21


font

1Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est;2concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus.3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac4et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.5Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.6Dixitque Sara:
“Risum fecit mihi Deus;
quicumque audierit, corridebit mihi ?.
7Rursumque ait:
? Quis auditurum crederet Abraham
quod Sara lactaret filios,
quia peperit ei filium
iam seni?”.
8Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
9Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham:10“Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac”.11Dure accepit hoc Abraham propter filium suum.12Cui dixit Deus: “Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen.13Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est”.
14Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee.15Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum16et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: “Non videbo morientem puerum”. Et sedens contra levavit vocem suam et flevit.17Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: “Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est.18Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum”.19Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.20Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.21Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
22Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: “Deus tecum est in universis, quae agis.23Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena”.24Dixitque Abraham: “Ego iurabo”.
25Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius.26Responditque Abimelech: “Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie”.27Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus.
28Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.29Cui dixit Abimelech: “Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum?”.30At ille: “Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum”.31Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt.32Et inierunt foedus in Bersabee.
33Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.