Proverbi 19
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua,
quam qui torquet labia et est insipiens.
2Ubi non est scientia animae, non est bonum;
et, qui festinus est pedibus, offendit.3Stultitia hominis supplantat gressuseius,
et contra Deum fervet animo suo.
4Divitiae addunt amicos plurimos;
pauper autem ab amico suo separatur.
5Testis falsus non erit impunitus;
et, qui mendacia loquitur, non effugiet.
6Multi blandiuntur faciei potentis,
et omnes amici sunt dona tribuenti.
7Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum,
insu7per et amici procul recesserunt ab eo;
qui tantum verba sectatur, nihil habebit.
8Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam,
et custos prudentiae inveniet bona.9Falsus testis non erit impunitus;
et, qui loquitur mendacia, peribit.
10Non decent stultum deliciae,
nec servum dominari principibus.
11Doctrina viri mitigat iram eius,
et gloria eius est iniqua praetergredi.
12Sicut fremitus leonis ita et regis ira,
et sicut ros super herbam ita et gratia eius.
13Calamitas patris filius stultus;
et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.
14Domus et divitiae hereditas patrum,
a Domino autem uxor prudens.
15Pigredo immittit soporem,
et anima dissoluta esuriet.
16Qui custodit mandatum, custodit animam suam;
qui autem neglegit viam suam, mortificabitur.
17Feneratur Domino, qui miseretur pauperis,
et vicissitudinem suam reddet ei.
18Erudi filium tuum, dum spes est;
ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
19Qui impatiens est, sustinebit multam;
et, si eum abripere vis, aliud appones.
20Audi consilium et suscipe disciplinam,
ut sis sapiens in novissimis tuis.
21Multae cogitationes in corde viri,
voluntas autem Domini permanebit.
22Desiderabile in homine est misericordia eius;
et melior est pauper quam vir mendax.
23Timor Domini ad vitam,
et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali.
24Abscondit piger manum suam in catino
nec ad os suum applicat eam.
25Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit;
si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.
26Qui affligit patrem et fugat matrem,
filius inhonestus et ignominiosus.
27Acquiesce, fili, ut audias doctrinam
nec erres a sermonibus scientiae.
28Testis iniquus deridet iudicium,
et os impiorum devorat iniquitatem.
29Paratae sunt derisoribus virgae,
et plagae stultorum corporibus.
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito