Proverbi 19
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua, quam qui torquet labia et est insipiens. | 1 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. |
2 Ubi non est scientia animae, non est bonum; et, qui festinus est pedibus, offendit. | 2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. |
3 Stultitia hominis supplantat gressuseius, et contra Deum fervet animo suo. | 3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. |
4 Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur. | 4 Divitiæ addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur. |
5 Testis falsus non erit impunitus; et, qui mendacia loquitur, non effugiet. | 5 Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. |
6 Multi blandiuntur faciei potentis, et omnes amici sunt dona tribuenti. | 6 Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. |
7 Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit. | 7 Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ; |
8 Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona. | 8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. |
9 Falsus testis non erit impunitus; et, qui loquitur mendacia, peribit. | 9 Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. |
10 Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus. | 10 Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus. |
11 Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi. | 11 Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi. |
12 Sicut fremitus leonis ita et regis ira, et sicut ros super herbam ita et gratia eius. | 12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. |
13 Calamitas patris filius stultus; et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier. | 13 Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. |
14 Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino autem uxor prudens. | 14 Domus et divitiæ dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens. |
15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. | 15 Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. |
16 Qui custodit mandatum, custodit animam suam; qui autem neglegit viam suam, mortificabitur. | 16 Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur. |
17 Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. | 17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. |
18 Erudi filium tuum, dum spes est; ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam. | 18 Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. |
19 Qui impatiens est, sustinebit multam; et, si eum abripere vis, aliud appones. | 19 Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet. |
20 Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. | 20 Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. |
21 Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit. | 21 Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit. |
22 Desiderabile in homine est misericordia eius; et melior est pauper quam vir mendax. | 22 Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax. |
23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali. | 23 Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. |
24 Abscondit piger manum suam in catino nec ad os suum applicat eam. | 24 Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. |
25 Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam. | 25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. |
26 Qui affligit patrem et fugat matrem, filius inhonestus et ignominiosus. | 26 Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix. |
27 Acquiesce, fili, ut audias doctrinam nec erres a sermonibus scientiae. | 27 Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. |
28 Testis iniquus deridet iudicium, et os impiorum devorat iniquitatem. | 28 Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. |
29 Paratae sunt derisoribus virgae, et plagae stultorum corporibus. | 29 Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. |