Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Proverbi 19


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Melior est pauper, qui ambulat in simplicitate sua,
quam qui torquet labia et est insipiens.
1 טוב רש הולך בתמו מעקש שפתיו והוא כסיל
2 Ubi non est scientia animae, non est bonum;
et, qui festinus est pedibus, offendit.
2 גם בלא דעת נפש לא טוב ואץ ברגלים חוטא
3 Stultitia hominis supplantat gressuseius,
et contra Deum fervet animo suo.
3 אולת אדם תסלף דרכו ועל יהוה יזעף לבו
4 Divitiae addunt amicos plurimos;
pauper autem ab amico suo separatur.
4 הון יסיף רעים רבים ודל מרעהו יפרד
5 Testis falsus non erit impunitus;
et, qui mendacia loquitur, non effugiet.
5 עד שקרים לא ינקה ויפיח כזבים לא ימלט
6 Multi blandiuntur faciei potentis,
et omnes amici sunt dona tribuenti.
6 רבים יחלו פני נדיב וכל הרע לאיש מתן
7 Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum,
insu7per et amici procul recesserunt ab eo;
qui tantum verba sectatur, nihil habebit.
7 כל אחי רש שנאהו אף כי מרעהו רחקו ממנו מרדף אמרים לא המה
8 Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam,
et custos prudentiae inveniet bona.
8 קנה לב אהב נפשו שמר תבונה למצא טוב
9 Falsus testis non erit impunitus;
et, qui loquitur mendacia, peribit.
9 עד שקרים לא ינקה ויפיח כזבים יאבד
10 Non decent stultum deliciae,
nec servum dominari principibus.
10 לא נאוה לכסיל תענוג אף כי לעבד משל בשרים
11 Doctrina viri mitigat iram eius,
et gloria eius est iniqua praetergredi.
11 שכל אדם האריך אפו ותפארתו עבר על פשע
12 Sicut fremitus leonis ita et regis ira,
et sicut ros super herbam ita et gratia eius.
12 נהם ככפיר זעף מלך וכטל על עשב רצונו
13 Calamitas patris filius stultus;
et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier.
13 הות לאביו בן כסיל ודלף טרד מדיני אשה
14 Domus et divitiae hereditas patrum,
a Domino autem uxor prudens.
14 בית והון נחלת אבות ומיהוה אשה משכלת
15 Pigredo immittit soporem,
et anima dissoluta esuriet.
15 עצלה תפיל תרדמה ונפש רמיה תרעב
16 Qui custodit mandatum, custodit animam suam;
qui autem neglegit viam suam, mortificabitur.
16 שמר מצוה שמר נפשו בוזה דרכיו יומת
17 Feneratur Domino, qui miseretur pauperis,
et vicissitudinem suam reddet ei.
17 מלוה יהוה חונן דל וגמלו ישלם לו
18 Erudi filium tuum, dum spes est;
ad interfectionem autem eius ne ponas animam tuam.
18 יסר בנך כי יש תקוה ואל המיתו אל תשא נפשך
19 Qui impatiens est, sustinebit multam;
et, si eum abripere vis, aliud appones.
19 גרל חמה נשא ענש כי אם תציל ועוד תוסף
20 Audi consilium et suscipe disciplinam,
ut sis sapiens in novissimis tuis.
20 שמע עצה וקבל מוסר למען תחכם באחריתך
21 Multae cogitationes in corde viri,
voluntas autem Domini permanebit.
21 רבות מחשבות בלב איש ועצת יהוה היא תקום
22 Desiderabile in homine est misericordia eius;
et melior est pauper quam vir mendax.
22 תאות אדם חסדו וטוב רש מאיש כזב
23 Timor Domini ad vitam,
et in plenitudine commorabitur absque visitatione mali.
23 יראת יהוה לחיים ושבע ילין בל יפקד רע
24 Abscondit piger manum suam in catino
nec ad os suum applicat eam.
24 טמן עצל ידו בצלחת גם אל פיהו לא ישיבנה
25 Derisore flagellato vel parvulus sapientior erit;
si autem corripueris sapientem, intelleget disciplinam.
25 לץ תכה ופתי יערם והוכיח לנבון יבין דעת
26 Qui affligit patrem et fugat matrem,
filius inhonestus et ignominiosus.
26 משדד אב יבריח אם בן מביש ומחפיר
27 Acquiesce, fili, ut audias doctrinam
nec erres a sermonibus scientiae.
27 חדל בני לשמע מוסר לשגות מאמרי דעת
28 Testis iniquus deridet iudicium,
et os impiorum devorat iniquitatem.
28 עד בליעל יליץ משפט ופי רשעים יבלע און
29 Paratae sunt derisoribus virgae,
et plagae stultorum corporibus.
29 נכונו ללצים שפטים ומהלמות לגו כסילים