Scrutatio

Giovedi, 18 aprile 2024 - San Galdino ( Letture di oggi)

Ecclesiasticus 38


font

1Honora medicum propter necessitatem :
etenim illum creavit Altissimus.
2A Deo est enim omnis medela,
et a rege accipiet donationem.
3Disciplina medici exaltabit caput illius,
et in conspectu magnatorum collaudabitur.
4Altissimus creavit de terra medicamenta,
et vir prudens non abhorrebit illa.
5Nonne a ligno indulcata est aqua amara ?
6Ad agnitionem hominum virtus illorum :
et dedit hominibus scientiam Altissimus,
honorari in mirabilibus suis.
7In his curans mitigabit dolorem :
et unguentarius faciet pigmenta suavitatis,
et unctiones conficiet sanitatis :
et non consummabuntur opera ejus.
8Pax enim Dei super faciem terræ.
9Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum :
sed ora Dominum, et ipse curabit te.
10Averte a delicto, et dirige manus,
et ab omni delicto munda cor tuum.
11Da suavitatem et memoriam similaginis,
et impingua oblationem, et da locum medico :
12etenim illum Dominus creavit, et non discedat a te,
quia opera ejus sunt necessaria.
13Est enim tempus quando in manus illorum incurras :
14ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum,
et sanitatem, propter conversationem illorum.
15Qui delinquit in conspectu ejus qui fecit eum,
incidet in manus medici.

16Fili, in mortuum produc lacrimas,
et quasi dira passus incipe plorare :
et secundum judicium contege corpus illius,
et non despicias sepulturam illius.
17Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die,
et consolare propter tristitiam :
18et fac luctum secundum meritum ejus
uno die, vel duobus, propter detractionem :
19a tristitia enim festinat mors, et cooperit virtutem,
et tristitia cordis flectit cervicem.
20In abductione permanet tristitia,
et substantia inopis secundum cor ejus.
21Ne dederis in tristitia cor tuum,
sed repelle eam a te, et memento novissimorum.
22Noli oblivisci, neque enim est conversio :
et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis.
23Memor esto judicii mei : sic enim erit et tuum :
mihi heri, et tibi hodie.
24In requie mortui requiescere fac memoriam ejus,
et consolare illum in exitu spiritus sui.

25Sapientia scribæ in tempore vacuitatis,
et qui minoratur actu sapientiam percipiet,
qua sapientia replebitur.
26Qui tenet aratrum,
et qui gloriatur in jaculo, stimulo boves agitat,
et conversatur in operibus eorum,
et enarratio ejus in filiis taurorum.
27Cor suum dabit ad versandos sulcos,
et vigilia ejus in sagina vaccarum.
28Sic omnis faber et architectus,
qui noctem tamquam diem transigit :
qui sculpit signacula sculptilia,
et assiduitas ejus variat picturam :
cor suum dabit in similitudinem picturæ,
et vigilia sua perficiet opus.
29Sic faber ferrarius sedens juxta incudem,
et considerans opus ferri :
vapor ignis uret carnes ejus,
et in calore fornacis concertatur.
30Vox mallei innovat aurem ejus,
et contra similitudinem vasis oculus ejus.
31Cor suum dabit in consummationem operum,
et vigilia sua ornabit in perfectionem.
32Sic figulus sedens ad opus suum,
convertens pedibus suis rotam,
qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum,
et in numero est omnis operatio ejus.
33In brachio suo formabit lutum,
et ante pedes suos curvabit virtutem suam.
34Cor suum dabit ut consummet linitionem,
et vigilia sua mundabit fornacem.
35Omnes hi in manibus suis speraverunt,
et unusquisque in arte sua sapiens est.
36Sine his omnibus non ædificatur civitas,
37et non inhabitabunt, nec inambulabunt,
et in ecclesiam non transilient.
38Super sellam judicis non sedebunt,
et testamentum judicii non intelligent,
neque palam facient disciplinam et judicium,
et in parabolis non invenientur :
39sed creaturam ævi confirmabunt :
et deprecatio illorum in operatione artis,
accomodantes animam suam,
et conquirentes in lege Altissimi.