Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Proverbi 31


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius.
1 Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius.
2 Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei?
Quid, fili votorum meorum?
2 Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei?
Quid, fili votorum meorum?
3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam
et vias tuas illis, quae delent reges.
3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam
et vias tuas illis, quae delent reges.
4 Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum,
nec magistratus desiderare siceram,
4 Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum,
nec magistratus desiderare siceram,
5 ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum
et mutent causam omnium filiorum pauperis.
5 ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum
et mutent causam omnium filiorum pauperis.
6 Date siceram pereunti
et vinum his, qui amaro sunt animo:
6 Date siceram pereunti
et vinum his, qui amaro sunt animo:
7 bibat et obliviscatur egestatis suae
et doloris sui non recordetur amplius.
7 bibat et obliviscatur egestatis suae
et doloris sui non recordetur amplius.
8 Aperi os tuum pro muto
et causis omnium filiorum, qui pereunt;
8 Aperi os tuum pro muto
et causis omnium filiorum, qui pereunt;
9 aperi os tuum, decerne, quod iustum est,
et iudica inopem et pauperem.
9 aperi os tuum, decerne, quod iustum est,
et iudica inopem et pauperem.
10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet?
Longe super gemmas pretium eius.
10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet?
Longe super gemmas pretium eius.
11 BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit.
11 BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit.
12 GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae.
12 GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae.
13 DALETH. Quaesivit lanam et linum
et operata est delectatione manuum suarum.
13 DALETH. Quaesivit lanam et linum
et operata est delectatione manuum suarum.
14 HE. Facta est quasi navis institoris
de longe portans panem suum.
14 HE. Facta est quasi navis institoris
de longe portans panem suum.
15 VAU. Et de nocte surrexit
deditque praedam domesticis suis
et cibaria ancillis suis.
15 VAU. Et de nocte surrexit
deditque praedam domesticis suis
et cibaria ancillis suis.
16 ZAIN. Consideravit agrum et emit eum;
de fructu manuum suarum plantavit vineam.
16 ZAIN. Consideravit agrum et emit eum;
de fructu manuum suarum plantavit vineam.
17 HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos
et roboravit brachium suum.
17 HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos
et roboravit brachium suum.
18 TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius;
non exstinguetur in nocte lucerna eius.
18 TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius;
non exstinguetur in nocte lucerna eius.
19 IOD. Manum suam misit ad colos,
et digiti eius apprehenderunt fusum.
19 IOD. Manum suam misit ad colos,
et digiti eius apprehenderunt fusum.
20 CAPH. Palmas suas aperuit inopi
et manum suam extendit ad pauperem.
20 CAPH. Palmas suas aperuit inopi
et manum suam extendit ad pauperem.
21 LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis:
omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
21 LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis:
omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
22 MEM. Stragulatam vestem fecit sibi;
byssus et purpura indumentum eius.
22 MEM. Stragulatam vestem fecit sibi;
byssus et purpura indumentum eius.
23 NUN. Nobilis in portis vir eius,
quando sederit cum senatoribus terrae.
23 NUN. Nobilis in portis vir eius,
quando sederit cum senatoribus terrae.
24 SAMECH. Sindonem fecit et vendidit
et cingulum tradidit Chananaeo.
24 SAMECH. Sindonem fecit et vendidit
et cingulum tradidit Chananaeo.
25 Ain. Fortitudo et decor indumentum eius,
et ridebit in die novissimo.
25 Ain. Fortitudo et decor indumentum eius,
et ridebit in die novissimo.
26 PHE. Os suum aperuit sapientiae,
et lex clementiae in lingua eius.
26 PHE. Os suum aperuit sapientiae,
et lex clementiae in lingua eius.
27 SADE. Consideravit semitas domus suae
et panem otiosa non comedit.
27 SADE. Consideravit semitas domus suae
et panem otiosa non comedit.
28 COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt,
vir eius et laudavit eam:
28 COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt,
vir eius et laudavit eam:
29 RES. “ Multae filiae fortiter operatae sunt,
tu supergressa es universas ”.
29 RES. “ Multae filiae fortiter operatae sunt,
tu supergressa es universas ”.
30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;
mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;
mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
31 TAU. Date ei de fructu manuum suarum,
et laudent eam in portis opera eius.
31 TAU. Date ei de fructu manuum suarum,
et laudent eam in portis opera eius.