Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Proverbi 26


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Quomodo nix in aestate et pluvia in messe,
sic indecens est stulto gloria.
1 Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe,
sic indecens est stulto gloria.
2 Sicut avis ad alia transvolans et hirundo volitans,
sic maledictum frustra prolatum non superveniet.
2 Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens,
sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.
3 Flagellum equo et camus asino
et virga dorso stultorum.
3 Flagellum equo, et camus asino,
et virga in dorso imprudentium.
4 Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam,
ne tu quoque efficiaris ei similis;
4 Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam,
ne efficiaris ei similis.
5 responde stulto iuxta stultitiam suam,
ne sibi sapiens esse videatur.
5 Responde stulto juxta stultitiam suam,
ne sibi sapiens esse videatur.
6 Amputat sibi pedes et iniuriam bibit,
qui mittit verba per manum stulti.
6 Claudus pedibus, et iniquitatem bibens,
qui mittit verba per nuntium stultum.
7 Quomodo molles claudo tibiae,
sic in ore stultorum parabola.
7 Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias,
sic indecens est in ore stultorum parabola.
8 Sicut qui celat lapidem in acervo,
ita qui tribuit insipienti honorem.
8 Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii,
ita qui tribuit insipienti honorem.
9 Spina crescens in manu temulenti,
sic parabola in ore stultorum.
9 Quomodo si spina nascatur in manu temulenti,
sic parabola in ore stultorum.
10 Sagittarius, qui conicit ad omnia,
ita qui stultum conducit et qui vagos conducit.
10 Judicium determinat causas,
et qui imponit stulto silentium iras mitigat.
11 Sicut canis, qui revertitur ad vomitum suum,
sic stultus, qui iterat stultitiam suam.
11 Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum,
sic imprudens qui iterat stultitiam suam.
12 Vidisti hominem sapientem sibi videri?
Magis illo spem habebit stultus.
12 Vidisti hominem sapientem sibi videri ?
magis illo spem habebit insipiens.
13 Dicit piger: “ Leaena est in via,
et leo in plateis ”.
13 Dicit piger : Leo est in via,
et leæna in itineribus.
14 Ostium vertitur in cardine suo,
et piger in lectulo suo.
14 Sicut ostium vertitur in cardine suo,
ita piger in lectulo suo.
15 Abscondit piger manum in catino
et laborat, si ad os suum eam converterit.
15 Abscondit piger manum sub ascella sua,
et laborat si ad os suum eam converterit.
16 Sapientior sibi piger videtur
septem viris respondentibus sententias.
16 Sapientior sibi piger videtur
septem viris loquentibus sententias.
17 Apprehendit auribus canem,
qui transiens commiscetur rixae alterius.
17 Sicut qui apprehendit auribus canem,
sic qui transit impatiens et commiscetur rixæ alterius.
18 Sicut insanit, qui mittit sagittas
et lanceas in mortem,
18 Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,
19 ita vir, qui decipit amicum suum
et dicit: “ Nonne ludens feci? ”.
19 ita vir fraudulenter nocet amico suo,
et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci.
20 Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis,
et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent.
20 Cum defecerint ligna extinguetur ignis,
et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.
21 Sicut carbones ad prunas et ligna ad ignem,
sic homo litigiosus ad inflammandas rixas.
21 Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem,
sic homo iracundus suscitat rixas.
22 Verba susurronis quasi dulcia
et ipsa perveniunt ad intima ventris.
22 Verba susurronis quasi simplicia,
et ipsa perveniunt ad intima ventris.
23 Sicut argentum sordidum ornans vas fictile,
sic labia levia et cor malum.
23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile,
sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.
24 Labiis suis se dissimulabit inimicus,
cum in corde tractaverit dolos:
24 Labiis suis intelligitur inimicus,
cum in corde tractaverit dolos.
25 quando mollierit vocem suam, ne credideris ei,
quoniam septem abominationes sunt in corde illius;
25 Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei,
quoniam septem nequitiæ sunt in corde illius.
26 operiet odium fraudulenter,
revelabitur autem malitia eius in concilio.
26 Qui operit odium fraudulenter,
revelabitur malitia ejus in consilio.
27 Qui fodit foveam, incidet in eam;
et, qui volvit lapidem, revertetur ad eum.
27 Qui fodit foveam incidet in eam,
et qui volvit lapidem revertetur ad eum.
28 Lingua fallax non amat veritatem,
et os lubricum operatur ruinas.
28 Lingua fallax non amat veritatem,
et os lubricum operatur ruinas.