Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Genesi 5


font
BIBBIA CEI 2008VULGATA
1 Questo è il libro della discendenza di Adamo. Nel giorno in cui Dio creò l’uomo, lo fece a somiglianza di Dio;1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
2 maschio e femmina li creò, li benedisse e diede loro il nome di uomo nel giorno in cui furono creati.2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
3 Adamo aveva centotrenta anni quando generò un figlio a sua immagine, secondo la sua somiglianza, e lo chiamò Set.3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
4 Dopo aver generato Set, Adamo visse ancora ottocento anni e generò figli e figlie.4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.
5 L’intera vita di Adamo fu di novecentotrenta anni; poi morì.
5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
6 Set aveva centocinque anni quando generò Enos;6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
7 dopo aver generato Enos, Set visse ancora ottocentosette anni e generò figli e figlie.7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
8 L’intera vita di Set fu di novecentododici anni; poi morì.
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
9 Enos aveva novanta anni quando generò Kenan;9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
10 Enos, dopo aver generato Kenan, visse ancora ottocentoquindici anni e generò figli e figlie.10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
11 L’intera vita di Enos fu di novecentocinque anni; poi morì.
11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
12 Kenan aveva settanta anni quando generò Maalalèl;12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
13 Kenan, dopo aver generato Maalalèl, visse ancora ottocentoquaranta anni e generò figli e figlie.13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
14 L’intera vita di Kenan fu di novecentodieci anni; poi morì.
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
15 Maalalèl aveva sessantacinque anni quando generò Iered;15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.
16 Maalalèl, dopo aver generato Iered, visse ancora ottocentotrenta anni e generò figli e figlie.16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
17 L’intera vita di Maalalèl fu di ottocentonovantacinque anni; poi morì.
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
18 Iered aveva centosessantadue anni quando generò Enoc;18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
19 Iered, dopo aver generato Enoc, visse ancora ottocento anni e generò figli e figlie.19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
20 L’intera vita di Iered fu di novecentosessantadue anni; poi morì.
20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
21 Enoc aveva sessantacinque anni quando generò Matusalemme.21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
22 Enoc camminò con Dio; dopo aver generato Matusalemme, visse ancora per trecento anni e generò figli e figlie.22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
23 L’intera vita di Enoc fu di trecentosessantacinque anni.23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
24 Enoc camminò con Dio, poi scomparve perché Dio l’aveva preso.
24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.
25 Matusalemme aveva centoottantasette anni quando generò Lamec;25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
26 Matusalemme, dopo aver generato Lamec, visse ancora settecentoottantadue anni e generò figli e figlie.26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
27 L’intera vita di Matusalemme fu di novecentosessantanove anni; poi morì.
27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
28 Lamec aveva centoottantadue anni quando generò un figlio28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :
29 e lo chiamò Noè, dicendo: «Costui ci consolerà del nostro lavoro e della fatica delle nostre mani, a causa del suolo che il Signore ha maledetto».29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
30 Lamec, dopo aver generato Noè, visse ancora cinquecentonovantacinque anni e generò figli e figlie.30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
31 L’intera vita di Lamec fu di settecentosettantasette anni; poi morì.
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.
32 Noè aveva cinquecento anni quando generò Sem, Cam e Iafet.