Proverbia 31
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius.
2Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei?
Quid, fili votorum meorum?
3Ne dederis mulieribus substantiam tuam
et vias tuas illis, quae delent reges.
4Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum,
nec magistratus desiderare siceram,
5ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum
et mutent causam omnium filiorum pauperis.
6Date siceram pereunti
et vinum his, qui amaro sunt animo:
7bibat et obliviscatur egestatis suae
et doloris sui non recordetur amplius.
8Aperi os tuum pro muto
et causis omnium filiorum, qui pereunt;
9aperi os tuum, decerne, quod iustum est,
et iudica inopem et pauperem.
10ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet?
Longe super gemmas pretium eius.
11BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit.
12GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae.
13DALETH. Quaesivit lanam et linum
et operata est delectatione manuum suarum.
14HE. Facta est quasi navis institoris
de longe portans panem suum.
15VAU. Et de nocte surrexit
deditque praedam domesticis suis
et cibaria ancillis suis.
16ZAIN. Consideravit agrum et emit eum;
de fructu manuum suarum plantavit vineam.
17HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos
et roboravit brachium suum.
18TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius;
non exstinguetur in nocte lucerna eius.
19IOD. Manum suam misit ad colos,
et digiti eius apprehenderunt fusum.
20CAPH. Palmas suas aperuit inopi
et manum suam extendit ad pauperem.
21LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis:
omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus.
22MEM. Stragulatam vestem fecit sibi;
byssus et purpura indumentum eius.
23NUN. Nobilis in portis vir eius,
quando sederit cum senatoribus terrae.
24SAMECH. Sindonem fecit et vendidit
et cingulum tradidit Chananaeo.
25Ain. Fortitudo et decor indumentum eius,
et ridebit in die novissimo.
26PHE. Os suum aperuit sapientiae,
et lex clementiae in lingua eius.
27SADE. Consideravit semitas domus suae
et panem otiosa non comedit.
28COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt,
vir eius et laudavit eam:
29RES. “ Multae filiae fortiter operatae sunt,
tu supergressa es universas ”.
30SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo;
mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
31TAU. Date ei de fructu manuum suarum,
et laudent eam in portis opera eius.
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito