Proverbia 21
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini:
quocumque voluerit, inclinabit illud.
2Omnis via viri recta sibi videtur;
appendit autem corda Dominus.
3Facere misericordiam et iudicium
magis placet Domino quam victimae.
4Exaltatio oculorum et dilatatio cordis,
lucerna impiorum: peccatum.
5Cogitationes sollertis semper in abundantiam;
omnis autem festinus semper in egestate est.
6Qui congregat thesauros lingua mendacii,
vento impingetur ad laqueos mortis.
7Violentia impiorum detrahet eos,
quia noluerunt facere iudicium.
8Perversa via viri aliena est;
qui autem mundus est, rectum opus eius.
9Melius est sedere in angulo domatis
quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
10Anima impii desiderat malum;
non miserebitur proximo suo.
11Multato derisore sapientior erit parvulus;
et, si instruatur sapiens, sumet scientiam.
12Excogitat Iustus de domo impii,
ut praecipitet impios in malum.
13Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,
et ipse clamabit, et non exaudietur.
14Munus absconditum exstinguit iras,
et donum in sinu indignationem maximam.
15Gaudium iusto est facere iudicium,
et ruina operantibus iniquitatem.
16Vir, qui erraverit a via prudentiae,
in coetu umbrarum commorabitur.
17Qui diligit convivia, in egestate erit;
qui amat vinum et pinguia, non ditabitur.
18Redemptio pro iusto impius,
et pro rectis iniquus.
19Melius est habitare in terra deserta
quam cum muliere rixosa et iracunda.
20Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis,
et imprudens homo dissipabit illum.
21Qui sequitur iustitiam et misericordiam,
inveniet vitam et iustitiam et gloriam.
22Civitatem fortium ascendit sapiens
et destruit robur fiduciae eius.
23Qui custodit os suum et linguam suam,
custodit ab angustiis animam suam.
24Superbus et arrogans vocatur derisor,
qui operatur in ira superbiae.
25Desideria occidunt pigrum;
noluerunt enim quidquam manus eius operari:
26tota die concupiscit et desiderat;
qui autem iustus est, tribuet et non parcit.
27Hostiae impiorum abominabiles,
eo magis quia offeruntur ex scelere.
28Testis mendax peribit;
vir oboediens loquetur in victoriam.
29Vir impius obfirmat vultum suum;
qui autem rectus est, corrigit viam suam.
30Non est sapientia, non est prudentia,
non est consilium contra Dominum.
31Equus paratur ad diem belli,
Dominus autem salutem tribuit.
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito