Proverbi 21
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. | 1 Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. |
2 Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. | 2 Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. |
3 Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae. | 3 Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae. |
4 Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum. | 4 Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum. |
5 Cogitationes sollertis semper in abundantiam; omnis autem festinus semper in egestate est. | 5 Cogitationes sollertis semper in abundantiam; omnis autem festinus semper in egestate est. |
6 Qui congregat thesauros lingua mendacii, vento impingetur ad laqueos mortis. | 6 Qui congregat thesauros lingua mendacii, vento impingetur ad laqueos mortis. |
7 Violentia impiorum detrahet eos, quia noluerunt facere iudicium. | 7 Violentia impiorum detrahet eos, quia noluerunt facere iudicium. |
8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus eius. | 8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus eius. |
9 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. | 9 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. |
10 Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo. | 10 Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo. |
11 Multato derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet scientiam. | 11 Multato derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet scientiam. |
12 Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios in malum. | 12 Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios in malum. |
13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. | 13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. |
14 Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. | 14 Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. |
15 Gaudium iusto est facere iudicium, et ruina operantibus iniquitatem. | 15 Gaudium iusto est facere iudicium, et ruina operantibus iniquitatem. |
16 Vir, qui erraverit a via prudentiae, in coetu umbrarum commorabitur. | 16 Vir, qui erraverit a via prudentiae, in coetu umbrarum commorabitur. |
17 Qui diligit convivia, in egestate erit; qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. | 17 Qui diligit convivia, in egestate erit; qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. |
18 Redemptio pro iusto impius, et pro rectis iniquus. | 18 Redemptio pro iusto impius, et pro rectis iniquus. |
19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. | 19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. |
20 Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis, et imprudens homo dissipabit illum. | 20 Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis, et imprudens homo dissipabit illum. |
21 Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et gloriam. | 21 Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et gloriam. |
22 Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae eius. | 22 Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae eius. |
23 Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. | 23 Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. |
24 Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae. | 24 Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae. |
25 Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus eius operari: | 25 Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus eius operari: |
26 tota die concupiscit et desiderat; qui autem iustus est, tribuet et non parcit. | 26 tota die concupiscit et desiderat; qui autem iustus est, tribuet et non parcit. |
27 Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere. | 27 Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere. |
28 Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam. | 28 Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam. |
29 Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam. | 29 Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam. |
30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. | 30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. |
31 Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit. | 31 Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit. |