Proverbia 21
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Nova Vulgata | La Biblia |
|---|---|
| 1 Sicut rivi aquarum cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. | 1 El corazón del rey es una acequia | que el Señor canaliza adonde quiere. |
| 2 Omnis via viri recta sibi videtur; appendit autem corda Dominus. | 2 El hombre juzga recto su camino, | pero el Señor pesa los corazones. |
| 3 Facere misericordiam et iudicium magis placet Domino quam victimae. | 3 Practicar el derecho y la justicia | el Señor lo prefiere a los sacrificios. |
| 4 Exaltatio oculorum et dilatatio cordis, lucerna impiorum: peccatum. | 4 Ojos altivos, corazón ambicioso; | faro de los malvados es el pecado. |
| 5 Cogitationes sollertis semper in abundantiam; omnis autem festinus semper in egestate est. | 5 Los planes del diligente traen ganancia; | los del hombre atolondrado, indigencia. |
| 6 Qui congregat thesauros lingua mendacii, vento impingetur ad laqueos mortis. | 6 Tesoros ganados con boca embustera, | humo que se disipa y trampa mortal. |
| 7 Violentia impiorum detrahet eos, quia noluerunt facere iudicium. | 7 La violencia acaba con los malvados, | pues rehúsan practicar la justicia. |
| 8 Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus eius. | 8 El camino del criminal es tortuoso; | la conducta del inocente, recta. |
| 9 Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi. | 9 Mejor vivir en rincón de azotea | que en palacio con mujer pendenciera. |
| 10 Anima impii desiderat malum; non miserebitur proximo suo. | 10 El malvado se afana en el mal, | nunca se apiada del prójimo. |
| 11 Multato derisore sapientior erit parvulus; et, si instruatur sapiens, sumet scientiam. | 11 Castigas al cínico y aprende el inexperto, | pero el sabio aprende oyendo la lección. |
| 12 Excogitat Iustus de domo impii, ut praecipitet impios in malum. | 12 El honrado observa la casa del malvado | y ve cómo se hunde en la desgracia. |
| 13 Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. | 13 Quien cierra los oídos al clamor del pobre | no será escuchado cuando grite. |
| 14 Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. | 14 Regalo a escondidas calma la ira; | obsequio discreto, el furor violento. |
| 15 Gaudium iusto est facere iudicium, et ruina operantibus iniquitatem. | 15 Al justo le alegra la justicia; | en cambio, al culpable le aterroriza. |
| 16 Vir, qui erraverit a via prudentiae, in coetu umbrarum commorabitur. | 16 Quien deja el camino de la prudencia | habitará en compañía de los muertos. |
| 17 Qui diligit convivia, in egestate erit; qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. | 17 Quien ama el placer acaba en la miseria, | amigo de vino y perfumes no prospera. |
| 18 Redemptio pro iusto impius, et pro rectis iniquus. | 18 El malvado pagará por el justo; | el impío, por el hombre honrado. |
| 19 Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda. | 19 Mejor vivir en desierto | que con mujer pendenciera e irritable. |
| 20 Thesaurus desiderabilis et pinguis in habitaculo sapientis, et imprudens homo dissipabit illum. | 20 En casa del sabio, tesoro y perfumes; | el necio despilfarra lo que tiene. |
| 21 Qui sequitur iustitiam et misericordiam, inveniet vitam et iustitiam et gloriam. | 21 Quien busca justicia y bondad | encontrará vida y gloria. |
| 22 Civitatem fortium ascendit sapiens et destruit robur fiduciae eius. | 22 El sabio asaltará la ciudad de los fuertes, | derribará la fortaleza en que confiaban. |
| 23 Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam. | 23 Quien guarda la boca y la lengua | se guarda también de peligros. |
| 24 Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae. | 24 Llaman arrogante al fanfarrón insolente, | pues se porta con orgullo desmedido. |
| 25 Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus eius operari: | 25 Los propios deseos matan al perezoso, | pues sus manos se niegan a trabajar. |
| 26 tota die concupiscit et desiderat; qui autem iustus est, tribuet et non parcit. | 26 El malvado codicia de continuo, | el honrado da sin reservas. |
| 27 Hostiae impiorum abominabiles, eo magis quia offeruntur ex scelere. | 27 Sacrificio de malvados es odioso, | mucho más si hay mala intención. |
| 28 Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam. | 28 Testigo falso acabará perdido, | quien escucha tendrá la última palabra. |
| 29 Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam. | 29 El malvado aparenta seguridad, | el honrado está seguro de lo que hace. |
| 30 Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. | 30 No hay sabiduría ni prudencia | ni consejo contra el Señor. |
| 31 Equus paratur ad diem belli, Dominus autem salutem tribuit. | 31 Se prepara al caballo para el combate, | la victoria la concede el Señor. |