1Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes
et oculos tuos ne transvertas a paupere.
2Animam esurientem ne contristaveris
et non exasperes pauperem in inopia sua.
3Cor inopis ne afflixeris
et non protrahas datum angustianti.
4Rogationem contribulati ne abicias
et non avertas faciem tuam ab egeno.
5Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram
et non des ei locum tibi retro maledicendi;
6maledicentis enim tibi in amaritudine animae,
exaudietur precatio illius:
exaudiet autem eum, qui fecit illum.
7Congregationi affabilem te facito
et presbytero humilia animam tuam
et magnato humilia caput tuum.
8Declina pauperi sine tristitia aurem tuam
et redde debitum tuum
et responde illi pacifica in mansuetudine.
9Libera eum, qui iniuriam patitur, de manu opprimentis eum
et non acide feras in anima tua in iudicando.
10Esto pupillis misericors ut pater
et pro viro matri illorum;
11et eris velut filius Altissimi oboediens,
et miserebitur tui magis quam mater.
12Sapientia filiis suis vitam inspiravit
et suscipit inquirentes se.
13Qui illam diligit, diligit vitam;
et, qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem a Domino.
14Qui tenuerint illam, gloriam hereditabunt,
et, quo introibit, benedicet Deus.
15Qui serviunt ei, obsequentes erunt Sancto,
et eos, qui diligunt illam, diligit Deus.
16Qui audit illam, iudicabit gentes;
et, qui intuetur illam, permanebit confidens.
17Si crediderit ei, hereditabit illam,
et erunt in possessione generationes illius.
18Quoniam in simulatione ambulat cum eo
et in primis explorat eum,
19timorem et tremorem inducet super illum
et probabit illum in tentatione doctrinae suae,
donec ipse teneat eam in cogitationibus suis
et credat animae illius.
20Et redibit recta ad illum et firmabit illum
et laetificabit illum 21et denudabit illi absconsa sua
et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiae.
22Si autem oberraverit, derelinquet eum
et tradet eum in manus inimici sui.
23Fili, observa tempus et devita a malo
24et pro anima tua ne confundaris;
25est enim confusio adducens peccatum,
et est confusio adducens gloriam et gratiam.
26Ne accipias faciem adversus animam tuam
nec adversus animam tuam mendacium.
27Ne reverearis proximum tuum in casu suo
28nec retineas verbum in tempore suo;
non abscondas sapientiam tuam in decorem.
29In verbo enim agnoscitur sapientia,
et sensus in responsione linguae.
30Non contradicas verbo veritatis ullo modo
et de ineruditione tua confundere.
31Non confundaris confiteri peccata tua
et ne subicias te omni homini pro peccato.
32Noli resistere contra faciem potentis
nec coneris contra ictum fluvii.
33Usque ad mortem agonizare pro iustitia,
et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
34Noli citatus esse in lingua tua
et pavidus et remissus in operibus tuis.
35Noli esse sicut leo in domo tua
evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi.
36Non sit porrecta manus tua ad accipiendum
et ad dandum collecta.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc