1Omnis sapientia a Domino Deo estet cum illo fuit semper et est ante aevum.
2Arenam maris et pluviae guttaset dies saeculi quis dinumeravit?Altitudinem caeli et latitudinem terraeet profundum abyssi quis mensus est?
3Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit?
4Prior omnium creata est sapientia,et intellectus prudentiae ab aevo.
5Fons sapientiae verbum Dei in excelsis,et ingressus illius mandata aeterna.
6Radix sapientiae cui revelata est?Et astutias illius quis agnovit?
7Disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata?Et multiplicem peritiam illius quis intellexit?
8Unus est Altissimus, creator omnipotenset rex potens et metuendus nimis,sedens super thronum suum et dominans, Deus.
9Ipse creavit illam in spiritu sanctoet vidit et dinumeravit et mensus est;
10et effudit illam super omnia opera suaet super omnem carnem secundum largitatem suamet praebuit illam diligentibus se.
11Timor Domini gloria et gloriatioet laetitia et corona exsultationis.
12Timor Domini delectabit coret dabit laetitiam et gaudium et longitudinem dierum.
13Timenti Dominum bene erit in extremis,et in die defunctionis suae benedicetur.
14Dilectio Dei honorabilis sapientia;
15quibus autem apparuerit, dispertit eam in visionem sui ipsiuset in agnitione magnalium suorum.
16Initium sapientiae timor Domini,et cum fidelibus in vulva concreata est;cum hominibus veritatis ab aevo fundata estet semini eorum se credet.
17Timor Domini scientiae religiositas;
18religiositas custodiet et iustificabit cor,iucunditatem atque gaudium dabit.
19
20Plenitudo sapientiae est timere Deum;et inebriat eos fructibus suis.
21Omnem domum illius implebit rebus pretiosiset receptacula thesauris illius.
22Corona sapientiae timor Domini,repollens pacem et salutis fructum:
23utraque autem sunt dona Dei.
24Scientiam et intellectum prudentiae sapientia effundit quasi pluviam;et gloriam tenentium se exaltat.
25Radix sapientiae est timere Dominum,et rami illius longaevi.
26In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas;exsecratio autem peccatoribus sapientia.
27Timor Domini expellit peccatum;cum autem adsit, omnem avertit iram.
28Nam, qui sine timore est, non poterit iustificari;iracundia enim animositatis illius subversio illi erit.
29Usque in tempus sustinebit patiens,et postea erit redditio iucunditatis.
30Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius,et labia multorum enarrabunt sensum illius.
31In thesauris sapientiae parabola disciplinae;
32exsecratio autem peccatori cultura Dei.
33Fili, concupiscens sapientiam conserva iustitiam,et Deus praebebit illam tibi.
34Sapientia enim et disciplina timor Domini,et quod beneplacitum est illi,
35fides et mansuetudo.
36Ne sis incredibilis timori Dominiet ne accesseris ad illum duplici corde.
37Ne fueris hypocrita in conspectu hominumet cave a labiis tuis.
38Ne extollas teipsum, ne forte cadaset adducas animae tuae inhonorationem,
39et revelet Deus absconsa tuaet in medio synagogae elidat te;
40quoniam accessisti maligne ad timorem Domini,et cor tuum plenum est dolo et fallacia.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc