1Respondens autem Iob dixit:
2“ Ergo vos estis soli homines,
et vobiscum morietur sapientia.
3Et mihi est cor sicut et vobis,
nec inferior vestri sum;
quis enim haec, quae nostis, ignorat?
4Qui deridetur ab amico suo sicut ego,
invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim iusti integritas.
5Lampas contempta apud cogitationes eorum, qui securi sunt,
parata iis, qui vacillant pede.
6Tranquilla sunt tabernacula praedonum
et secura iis, qui provocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua.
7Nimirum interroga iumenta, et docebunt te,
et volatilia caeli, et indicabunt tibi. 8Loquere terrae, et docebit te;
et narrabunt pisces maris.
9Quis ignorat in omnibus his
quod manus Domini hoc fecerit?
10In cuius manu anima omnis viventis
et spiritus universae carnis hominis. 11Nonne auris verba diiudicat,
et palatum cibum sibi gustat?
12In senibus est sapientia,
et in longaevis prudentia.
13Apud ipsum est sapientia et fortitudo;
ipse habet consilium et intellegentiam.
14Si destruxerit, nemo est, qui aedificet;
si incluserit hominem, nullus est, qui aperiat.
15Si continuerit aquas, arescent;
et, si emiserit eas, subvertent terram.
16Apud ipsum est fortitudo et sapientia;
ipse novit et decipientem et eum qui decipitur.
17Inducit consiliarios spoliatos
et iudices in stuporem.
18Balteum regum dissolvit
et praecingit fune renes eorum.
19Inducit sacerdotes spoliatos
et optimates supplantat,
20commutans labium veracium
et doctrinam senum auferens.
21Effundit despectionem super principes
et cingulum fortium relaxat.
22Qui revelat profunda de tenebris
et producit in lucem umbram mortis.
23Qui multiplicat gentes et perdit eas
et subversas in integrum restituit.
24Qui immutat cor principum populi terrae et decipit eos
et errare eos faciet per invium desertum.
25Palpabunt quasi in tenebris et non in luce,
et errare eos faciet quasi ebrios.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc