Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Marco 15


font

1Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus etscribis, id est universum concilium, vincientes Iesum duxerunt et tradideruntPilato.2Et interrogavit eum Pilatus: “ Tu es rex Iudaeorum? ”. At illerespondens ait illi: “ Tu dicis ”.3Et accusabant eum summi sacerdotes inmultis.4Pilatus autem rursum interrogabat eum dicens: “ Non respondesquidquam? Vide in quantis te accusant ”.5Iesus autem amplius nihilrespondit, ita ut miraretur Pilatus.
6Per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis, quem peterent.7Erat autem qui dicebatur Barabbas, vinctus cum seditiosis, qui in seditionefecerant homicidium.8Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut faciebatillis.9Pilatus autem respondit eis et dixit: “ Vultis dimittam vobis regemIudaeorum? ”.10Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summisacerdotes.11Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbamdimitteret eis.12Pilatus autem iterum respondens aiebat illis: “ Quid ergovultis faciam regi Iudaeorum? ”.13At illi iterum clamaverunt: “ Crucifigeeum! ”.14Pilatus vero dicebat eis: “ Quid enim mali fecit? ”. At illimagis clamaverunt: “ Crucifige eum! ”.15Pilatus autem, volens populosatisfacere, dimisit illis Barabbam et tradidit Iesum flagellis caesum, utcrucifigeretur.
16Milites autem duxerunt eum intro in atrium, quod est praetorium, et convocanttotam cohortem.17Et induunt eum purpuram et imponunt ei plectentes spineamcoronam;18et coeperunt salutare eum: “ Ave, rex Iudaeorum! ”,19etpercutiebant caput eius arundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabanteum.20Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eumvestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum.
21Et angariant praetereuntem quempiam Simonem Cyrenaeum venientem de villa,patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem eius.22Et perducunt illum inGolgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus.23Et dabant eimyrrhatum vinum; ille autem non accepit.
24Et crucifigunt eum et dividunt vestimenta eius, mittentes sortem super eis,quis quid tolleret.25Erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum.26Et erattitulus causae eius inscriptus: “ Rex Iudaeorum ”.27Et cum eo crucifiguntduos latrones, unum a dextris et alium a
sinistris eius.
28
29Et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita suaet dicentes: “ Vah, qui destruit templum et in tribus diebus aedificat;30salvum fac temetipsum descendens de cruce! ”.31Similiter et summi sacerdotesludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: “ Alios salvos fecit, seipsum nonpotest salvum facere.32Christus rex Israel descendat nunc de cruce, utvideamus et credamus ”. Etiam qui cum eo crucifixi erant, conviciabantur ei.
33Et, facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horamnonam.34Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “ Heloi, Heloi, lemasabacthani? ”, quod est interpretatum: “ Deus meus, Deus meus, ut quiddereliquisti me? ”.35Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: “Ecce, Eliam vocat ”.36Currens autem unus et implens spongiam acetocircumponensque calamo potum dabat ei dicens: “ Sinite, videamus, si veniatElias ad deponendum eum ”.37Iesus autem, emissa voce magna, exspiravit.
38Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum.
39Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset,ait: “ Vere homo hic Filius Dei erat ”.
40Erant autem et mulieres de longe aspicientes, inter quas et Maria Magdaleneet Maria Iacobi minoris et Iosetis mater et Salome,41quae, cum esset inGalilaea, sequebantur eum et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eoascenderant Hierosolymam.
42Et cum iam sero esset factum, quia erat Parasceve, quod est ante sabbatum,43venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnumDei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.44Pilatus autemmiratus est si iam obisset, et, accersito centurione, interrogavit eum si iammortuus esset,45et, cum cognovisset a centurione, donavit corpus Ioseph.46Isautem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum inmonumento, quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.47Maria autem Magdalene et Maria Iosetis aspiciebant, ubi positus esset.