Scrutatio

Mercoledi, 24 aprile 2024 - San Fedele da Sigmaringen ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Marco 10


font

1Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniuntiterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.2Etaccedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere,tentantes eum.3At ille respondens dixit eis: “ Quid vobis praecepit Moyses?”.4Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere”.5Iesus autem ait eis: “ Ad duritiam cordis vestri scripsit vobispraeceptum istud.6Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.7Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam,8et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.9Quod ergoDeus coniunxit, homo non separet ”.10Et domo iterum discipuli de hocinterrogabant eum.11Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam etaliam duxerit, adulterium committit in eam;12et si ipsa dimiserit virum suumet alii nupserit, moechatur ”.
13Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantureis.14At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “ Sinite parvulos veniread me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.15Amen dico vobis:Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ”.16Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
17Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabateum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”.18Iesusautem dixit ei: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.19Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimoniumdixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”.
20Ille autem dixit ei: “ Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ”.21Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest:vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; etveni, sequere me ”.22Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enimhabens possessiones multas.
23Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecuniashabent, in regnum Dei introibunt ”.24Discipuli autem obstupescebant inverbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam diffficileest in regnum Dei introire.25Facilius est camelum per foramen acus transirequam divitem intrare in regnum Dei ”.26Qui magis admirabantur dicentes adsemetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”.27Intuens illos Iesus ait:“ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia suntapud Deum ”.
28Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”.29Ait Iesus: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratresaut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propterevangelium,30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos etfratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et insaeculo futuro vitam aeternam.31Multi autem erunt primi novissimi, etnovissimi primi ”.
32Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus,et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepitillis dicere, quae essent ei eventura:33“ Ecce ascendimus in Hierosolymam;et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eummorte et tradent eum gentibus34et illudent ei et conspuent eum et flagellabunteum et interficient eum, et post tres dies resurget ”.
35Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”.36At illedixit eis: “ Quid vultis, ut faciam vobis? ”.37Illi autem dixerunt ei: “Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua”.38Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem,quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”.39At illidixerunt ei: “ Possumus ”. Iesus autem ait eis: “ Calicem quidem, quem egobibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini;40sedere autem addexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”.
41Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.42Et vocans eosIesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus,dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.43Non ita estautem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vesterminister;44et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;45nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret etdaret animam suam redemptionem pro multis ”.
46Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius etplurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viammendicans.47Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare etdicere: “ Fili David Iesu, miserere mei! ”.48Et comminabantur ei multi, uttaceret; at ille multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.49Etstans Iesus dixit: “ Vocate illum ”. Et vocant caecum dicentes ei: “Animaequior esto. Surge, vocat te ”.50Qui, proiecto vestimento suo,exsiliens venit ad Iesum.51Et respondens ei Iesus dixit: “ Quid vis tibifaciam? ”. Caecus autem dixit ei: “ Rabboni, ut videam ”.52Et Iesus aitilli: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatureum in via.