Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Marco 12


font

1Et coepit illis in parabolis loqui: “ Vineam pastinavit ho mo etcircumdedit saepem et fodit lacum et aedificavit turrim et locavit eam agricoliset peregre profectus est.2Et misit ad agricolas in tempore servum, ut abagricolis acciperet de fructu vineae;3qui apprehensum eum caeciderunt etdimiserunt vacuum.4Et iterum misit ad illos alium servum; et illum in capitevulneraverunt et contumeliis affecerunt.5Et alium misit, et illum occiderunt,et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes.6Adhuc unum habebat,filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filiummeum”.7Coloni autem illi dixerunt ad invicem: “Hic est heres. Venite,occidamus eum, et nostra erit hereditas”.8Et apprehendentes eum occideruntet eiecerunt extra vineam.9Quid ergo faciet dominus vineae? Veniet et perdetcolonos et dabit vineam aliis.10Nec Scripturam hanc legistis: “Lapidem quemreprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
11a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris”? ”.
12Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam; cognoverunt enim quoniam ad eosparabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
13Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent inverbo.14Qui venientes dicunt ei: “ Magister, scimus quia verax es et noncuras quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Deidoces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus? ”.15Quisciens versutiam eorum ait illis: “ Quid me tentatis? Afferte mihi denarium,ut videam ”.16At illi attulerunt. Et ait illis: “ Cuius est imago haec etinscriptio? ”. Illi autem dixerunt ei: “ Caesaris ”.17Iesus autem dixitillis: “ Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. Etmirabantur super eo.
18Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, etinterrogabant eum dicentes:19“ Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuiusfrater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiatfrater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo.20Septem fratres erant: etprimus accepit uxorem et moriens non reliquit semen;21et secundus accepit eamet mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter;22et septem nonreliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.23In resurrectione,cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ”.24Ait illis Iesus: “ Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas nequevirtutem Dei?25Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur,sed sunt sicut angeli in caelis.26De mortuis autem quod resurgant, nonlegistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Egosum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”?27Non est Deus mortuorum sedvivorum! Multum erratis ”.
28Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, videns quoniambene illis responderit, interrogavit eum: “ Quod est primum omnium mandatum?”.29Iesus respondit: “ Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus nosterDominus unus est,30et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex totaanima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”.31Secundum est illud:“Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est”.32Et ait illi scriba: “ Bene, Magister, in veritate dixisti: “Unusest, et non est alius praeter eum;33et diligere eum ex toto corde et ex totointellectu et ex tota fortitudine” et: “Diligere proximum tamquam seipsum”maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis ”.34Et Iesus videns quodsapienter respondisset, dixit illi: “ Non es longe a regno Dei ”. Et nemoiam audebat eum interrogare.
35Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “ Quomodo dicunt scribaeChristum filium esse David?36Ipse David dixit in Spiritu Sancto:
“Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”.
37Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius? ”. Et multa turbaeum libenter audiebat.
38Et dicebat in doctrina sua: “ Cavete a scribis, qui volunt in stolisambulare et salutari in foro39et in primis cathedris sedere in synagogis etprimos discubitus in cenis;40qui devorant domos viduarum et ostentant prolixasorationes. Hi accipient amplius iudicium ”.
41Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret aes ingazophylacium; et multi divites iactabant multa.42Et cum venisset una viduapauper, misit duo minuta, quod est quadrans.43Et convocans discipulos suos aitillis: “ Amen dico vobis: Vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miseruntin gazophylacium:44Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; haec verode penuria sua omnia, quae habuit, misit, totum victum suum ”.