Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Marco 4


font

1Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima,ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare superterram erant.2Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrinasua:3“ Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum.4Et factum est, dumseminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud.5Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortumest, quoniam non habebat altitudinem terrae;6et quando exortus est sol,exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit.7Et aliud cecidit inspinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.8Etalia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant etafferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ”.9Et dicebat: “Qui habet aures audiendi, audiat ”.
10Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cumDuodecim, parabolas.11Et dicebat eis: “ Vobis datum est mysterium regni Dei;illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt,
12ut videntes videant et non videant,
et audientes audiant et non intellegant,
ne quando convertantur,
et dimittatur eis ”.
13Et ait illis: “ Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolascognoscetis?14Qui seminat, verbum seminat.15Hi autem sunt, qui circa viam,ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufertverbum, quod seminatum est in eos.16Et hi sunt, qui super petrosa seminantur:qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud17et non habentradicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutionepropter verbum, confestim scandalizantur.18Et alii sunt, qui in spinisseminantur: hi sunt, qui verbum audierunt,19et aerumnae saeculi et deceptiodivitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, etsine fructu efficitur.20Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: quiaudiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta etunum centum ”.
21Et dicebat illis: “ Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sublecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?22Non enim est aliquid absconditum,nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat.23Siquis habet aures audiendi, audiat ”.
24Et dicebat illis: “ Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis,remetietur vobis et adicietur vobis.25Qui enim habet, dabitur illi; et, quinon habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ”.
26Et dicebat: “ Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem interram27et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat,dum nescit ille.28Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deindeplenum frumentum in spica.29Et cum se produxerit fructus, statim mittitfalcem, quoniam adest messis ”.
30Et dicebat: “ Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemusillud?31Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus estomnibus seminibus, quae sunt in terra;32et cum seminatum fuerit, ascendit etfit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eiusaves caeli habitare ”.
33Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire;34sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebatomnia.
35Et ait illis illa die, cum sero esset factum: “ Transeamus contra ”.36Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliae naves erant cumillo.37Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, itaut iam impleretur navis.38Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; etexcitant eum et dicunt ei: “ Magister, non ad te pertinet quia perimus? ”.39Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: “ Tace, obmutesce! ”. Etcessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.40Et ait illis: “ Quidtimidi estis? Necdum habetis fidem? ”.41Et timuerunt magno timore etdicebant ad alterutrum: “ Quis putas est iste, quia et ventus et mareoboediunt ei? ”.