Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Marco 14


font

1Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi sacerdoteset scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;2dicebant enim: “ Non indie festo, ne forte tumultus fieret populi ”.
3Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet, venit mulierhabens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto alabastro, effudit supercaput eius.4Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “ Ut quidperditio ista unguenti facta est?5Poterat enim unguentum istud veniri plusquam trecentis denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam.
6Iesus autem dixit: “ Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operataest in me.7Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis, potestisillis bene facere; me autem non semper habetis.8Quod habuit, operata est:praevenit ungere corpus meum in sepulturam.9Amen autem dico vobis: Ubicumquepraedicatum fuerit evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec,narrabitur in memoriam eius ”.
10Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut prodereteum illis.11Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos.Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
12Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli eius:“ Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ”.
13Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “ Ite in civitatem, etoccurret vobis homo lagoenam aquae baiulans; sequimini eum14et, quocumqueintroierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubiPascha cum discipulis meis manducem?”.15Et ipse vobis demonstrabit cenaculumgrande stratum paratum; et illic parate nobis ”.16Et abierunt discipuli etvenerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
17Et vespere facto, venit cum Duodecim.18Et discumbentibus eis etmanducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis: Unus ex vobis me tradet, quimanducat mecum ”.19Coeperunt contristari et dicere ei singillatim: “Numquid ego? ”.20Qui ait illis: “ Unus ex Duodecim, qui intingit mecum incatino.21Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo. Vae autemhomini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non esset natushomo ille ”.
22Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis etait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”.23Et accepto calice, gratias agensdedit eis; et biberunt ex illo omnes.24Et ait illis: “ Hic est sanguis meusnovi testamenti, qui pro multis effunditur.25Amen dico vobis: Iam non bibam degenimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ”.
26Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.27Et ait eis Iesus: “ Omnesscandalizabimini, quia scriptum est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”.
28Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.29Petrus autemait ei: “ Et si omnes scandalizati fuerint, sed non ego ”.30Et ait illiIesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte hac, priusquam bis gallus vocemdederit, ter me es negaturus ”.31At ille amplius loquebatur: “ Et sioportuerit me commori tibi, non te negabo ”. Similiter autem et omnesdicebant.
32Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait discipulis suis: “Sedete hic, donec orem ”.33Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum etcoepit pavere et taedere;34et ait illis: “ Tristis est anima mea usque admortem; sustinete hic et vigilate ”.35Et cum processisset paululum,procidebat super terram et orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora;36et dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc ame; sed non quod ego volo, sed quod tu ”.37Et venit et invenit eosdormientes; et ait Petro: “ Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare?38Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus,caro vero infirma ”.39Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.40Etveniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, etignorabant quid responderent ei.41Et venit tertio et ait illis: “ Dormiteiam et requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manuspeccatorum.42Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ”.
43Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex Duodecim, et cum illoturba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et scribis et senioribus.44Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “ Quemcumque osculatus fuero,ipse est; tenete eum et ducite caute ”.45Et cum venisset, statim accedens adeum ait: “ Rabbi ”; et osculatus est eum.46At illi manus iniecerunt in eumet tenuerunt eum.47Unus autem quidam de circumstantibus educens gladiumpercussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.48Et respondensIesus ait illis: “ Tamquam ad latronem existis cum gladiis et ligniscomprehendere me?49Cotidie eram apud vos in templo docens, et non metenuistis; sed adimpleantur Scripturae ”.
50Et relinquentes eum omnes fugerunt.51Et adulescens quidam sequebatur eumamictus sindone super nudo, et tenent eum;52at ille, reiecta sindone, nudusprofugit.
53Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt omnes summisacerdotes et seniores et scribae.54Et Petrus a longe secutus est eum usqueintro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se adignem.55Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Iesumtestimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.56Multi enim testimoniumfalsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.57Et quidamsurgentes falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:58“ Nosaudivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc manu factum et intratriduum aliud non manu factum aedificabo” ”.59Et ne ita quidem convenienserat testimonium illorum.60Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavitIesum dicens: “ Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te?”.61Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdosinterrogabat eum et dicit ei: “ Tu es Christus filius Benedicti? ”.62Iesusautem dixit: “ Ego sum, et videbitis Filium hominis a dextris sedentemVirtutis et venientem cum nubibus caeli ”.
63Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “ Quid adhuc necessariisunt nobis testes?64Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ”. Qui omnescondemnaverunt eum esse reum mortis.
65Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eumcaedere et dicere ei: “ Prophetiza ”; et ministri alapis eum caedebant.
66Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis67et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “ Et tu cumhoc Nazareno, Iesu, eras! ”.68At ille negavit dicens: “ Neque scio nequenovi quid tu dicas! ”. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.69Etancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “ Hic exillis est! ”.70At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, quiastabant, dicebant Petro: “ Vere ex illis es, nam et Galilaeus es ”.71Illeautem coepit anathematizare et iurare: “ Nescio hominem istum, quem dicitis!”.72Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi, sicutdixerat ei Iesus: “ Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis ”. Et coepitflere.