Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Marco 8


font

1In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quodmanducarent, convocatis discipulis, ait illis:2“ Misereor super turbam, quiaiam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;3et si dimisero eos ieiunosin domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ”.4Etresponderunt ei discipuli sui: “ Unde istos poterit quis hic saturare panibusin solitudine? ”.5Et interrogabat eos: “ Quot panes habetis? ”. Quidixerunt: “ Septem ”.6Et praecipit turbae discumbere supra terram; etaccipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, utapponerent; et apposuerunt turbae.7Et habebant pisciculos paucos; etbenedicens eos, iussit hos quoque apponi.8Et manducaverunt et saturati sunt;et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.9Erant autemquasi quattuor milia. Et dimisit eos.
10Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.11Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signumde caelo, tentantes eum.12Et ingemiscens spiritu suo ait: “ Quid generatioista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ”.13Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
14Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi.15Et praecipiebat eis dicens: “ Videte, cavete a fermento pharisaeorum etfermento Herodis! ”.16Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.17Quo cognito, ait illis: “ Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondumcognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum?18Oculos habentesnon videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini,19quando quinquepanes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ”.Dicunt ei: “ Duodecim ”.20“ Quando illos septem in quattuor milia, quotsportas plenas fragmentorum tulistis? ”. Et dicunt ei: “ Septem ”.21Etdicebat eis: “ Nondum intellegitis? ”.
22Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.23Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculoseius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “ Vides aliquid? ”.24Etaspiciens dicebat: “ Video homines, quia velut arbores video ambulantes ”.25Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre etrestitutus est et videbat clare omnia.26Et misit illum in domum suam dicens:“ Nec in vicum introieris ”.
27Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et invia interrogabat discipulos suos dicens eis: “ Quem me dicunt esse homines?”.28Qui responderunt illi dicentcs: “ Ioannem Baptistam, alii Eliam, aliivero unum de prophetis ”.29Et ipse interrogabat eos: “ Vos vero quem medicitis esse? ”. Respondens Petrus ait ei: “ Tu es Christus ”.30Etcomminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
31Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari asenioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres diesresurgere ”;32et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepitincrepare eum.33Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petroet dicit: “ Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quaesunt hominum ”.
34Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “ Si quis vult post mesequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.35Qui enimvoluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suampropter me et evangelium, salvam eam faciet.36Quid enim prodest homini, silucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae?37Quid enim dabit homocommutationem pro anima sua?38Qui enim me confusus fuerit et mea verba ingeneratione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cumvenerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”.