Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 25


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipienteslampades suas exierunt obviam sponso.1 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.
2 Quinque autem ex eis erant fatuae, etquinque prudentes.2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :
3 Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleumsecum;3 sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :
4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis.4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
5 Moramautem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
6 Media autem nocteclamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”.6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
7 Tunc surrexerunt omnesvirgines illae et ornaverunt lampades suas.7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.
8 Fatuae autem sapientibus dixerunt:“Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur”.8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.
9 Responderunt prudentes dicentes: “Ne forte non sufficiat nobis et vobis, itepotius ad vendentes et emite vobis”.9 Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
10 Dum autem irent emere, venit sponsus,et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua.10 Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
11 Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: “Domine, domine, aperinobis”.11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.
12 At ille respondens ait: “Amen dico vobis: Nescio vos”.12 At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.
13 Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
14 Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illisbona sua.14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum,unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.
16 abiit, quiquinque talenta acceperat, et operatus est in eis et lucratus est alia quinque;16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
17 similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
18 Qui autem unumacceperat, abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui.18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
19 Postmultum vero temporis venit dominus servorum illorum et ponit rationem cum eis.19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
20 Et accedens, qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talentadicens: “Domine, quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinquesuperlucratus sum”.20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
21 Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis.Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam: intra in gaudium dominitui”.21 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine, duotalenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”.22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
23 Ait illi dominuseius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa teconstituam: intra in gaudium domini tui”.23 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
24 Accedens autem et qui unumtalentum acceperat, ait: “Domine, novi te quia homo durus es: metis, ubi nonseminasti, et congregas, ubi non sparsisti;24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :
25 et timens abii et absconditalentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”.25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.
26 Respondens autemdominus eius dixit ei: “Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi nonseminavi, et congrego, ubi non sparsi?26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :
27 Oportuit ergo te mittere pecuniam meamnummulariis, et veniens ego recepissem, quod meum est cum usura.27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
28 Tolliteitaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta:28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :
29 omni enim habentidabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo.29 omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
30 Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic erit fletus etstridor dentium”.
30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.
31 Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes angeli cum eo, tuncsedebit super thronum gloriae suae.31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :
32 Et congregabuntur ante eum omnes gentes;et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :
33 et statuetoves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
34 Tunc dicet Rex his, quia dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobisregnum a constitutione mundi.34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :
35 Esurivi enim, et dedistis mihi manducare;sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
36 nudus, etoperuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”.36 nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.
37 Tunc respondebunt ei iusti dicentes: “Domine, quando te vidimus esurientemet pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum?37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?
38 Quando autem te vidimushospitem et collegimus, aut nudum et cooperuimus?38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?
39 Quando autem te vidimusinfirmum aut in carcere et venimus ad te?”.39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
40 Et respondens Rex dicet illis:“Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihifecistis”.40 Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
41 Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me,maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius.41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :
42 Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihipotum;42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum :
43 hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me;infirmus et in carcere, et non visitastis me”.43 hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
44 Tunc respondebunt et ipsidicentes: “Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem autnudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi?”.44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?
45 Tuncrespondebit illis dicens: “Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni deminimis his, nec mihi fecistis”.45 Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
46 Et ibunt hi in supplicium aeternum, iustiautem in vitam aeternam ”.
46 Et ibunt hi in supplicium æternum : justi autem in vitam æternam.