Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 14


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 In illo tempore audivit He rodes tetrarcha famam Iesu1 In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu :
2 et ait puerissuis: “ Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutesoperantur in eo ”.2 et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
3 Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit incarcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui.3 Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
4 Dicebat enim illiIoannes: “ Non licet tibi habere eam ”.4 Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.
5 Et volens illum occidere, timuitpopulum, quia sicut prophetam eum habebant.
5 Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.
6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuitHerodi,6 Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :
7 unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset.7 unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
8 At illa, praemonita a matre sua: “ Da mihi, inquit, hic in disco caput IoannisBaptistae ”.8 At illa præmonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistæ.
9 Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariterrecumbebant, iussit dari9 Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
10 misitque et decollavit Ioannem in carcere;10 Misitque et decollavit Joannem in carcere.
11 etallatum est caput eius in disco et datum est puellae, et tulit matri suae.11 Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellæ, et attulit matri suæ.
12 Etaccedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientesnuntiaverunt Iesu.
12 Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.
13 Quod cum audisset Iesus, secessit inde in navicula in locum desertum seorsum;et cum audissent, turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus.13 Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
14 Et exiensvidit turbam multam et misertus est eorum et curavit languidos eorum.14 Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
15 Vespereautem facto, accesserunt ad eum discipuli dicentes: “ Desertus est locus, ethora iam praeteriit; dimitte turbas, ut euntes in castella emant sibi escas ”.15 Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam præteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
16 Iesus autem dixit eis: “ Non habent necesse ire; date illis vos manducare”.16 Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.
17 Illi autem dicunt ei: “ Non habemus hic nisi quinque panes et duospisces ”.17 Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
18 Qui ait: “ Afferte illos mihi huc ”.18 Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.
19 Et cum iussissetturbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus,aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuliautem turbis.19 Et cum jussisset turbam discumbere super fœnum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in cælum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
20 Et manducaverunt omnes et saturati sunt; et tulerunt reliquiasfragmentorum duodecim cophinos plenos.20 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
21 Manducantium autem fuit numerus ferequinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
21 Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
22 Et statim iussit discipulos ascendere in naviculam et praecedere eum transfretum, donec dimitteret turbas.22 Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
23 Et dimissis turbis, ascendit in montem solusorare. Vespere autem facto, solus erat ibi.
23 Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi :
24 Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; eratenim contrarius ventus.24 navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.
25 Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulanssupra mare.25 Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
26 Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati suntdicentes: “ Phantasma est ”, et prae timore clamaverunt.26 Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et præ timore clamaverunt.
27 Statimque Iesuslocutus est eis dicens: “ Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ”.27 Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.
28 Respondens autem ei Petrus dixit: “ Domine, si tu es, iube me venire ad tesuper aquas ”.28 Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
29 At ipse ait: “ Veni! ”. Et descendens Petrus de naviculaambulavit super aquas et venit ad Iesum.29 At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.
30 Videns vero ventum validum timuitet, cum coepisset mergi, clamavit dicens: “ Domine, salvum me fac! ”.30 Videns vero ventum validum, timuit : et cum cœpisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.
31 Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: “ Modicaefidei, quare dubitasti? ”.31 Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicæ fidei, quare dubitasti ?
32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavitventus.32 Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
33 Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: “ VereFilius Dei es! ”.
33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.
34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret.34 Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
35 Et cum cognovissenteum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt eiomnes male habentes,35 Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes :
36 et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eiustangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
36 et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.