Siracide 36
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum; | 1 Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum; |
2 et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. | 2 et immitte timorem tuum super gentes, quae non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est Deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. |
3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. | 3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. |
4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis, | 4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis, |
5 ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine. | 5 ut cognoscant, sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus praeter te, Domine. |
6 Innova signa et itera mirabilia, | 6 Innova signa et itera mirabilia, |
7 glorifica manum et firma brachium dextrum, | 7 glorifica manum et firma brachium dextrum, |
8 excita furorem et effunde iram, | 8 excita furorem et effunde iram, |
9 tolle adversarium et afflige inimicum. | 9 tolle adversarium et afflige inimicum. |
10 Festina tempus et memento praefinitionis, et enarrentur mirabilia tua. | 10 Festina tempus et memento praefinitionis, et enarrentur mirabilia tua. |
11 In ira flammae devoretur, qui salvatur; et, qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem. | 11 In ira flammae devoretur, qui salvatur; et, qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem. |
12 Contere caput principum inimicorum dicentium: “ Non est alius praeter nos!”. | 12 Contere caput principum inimicorum dicentium: “ Non est alius praeter nos!”. |
13 Congrega omnes tribus Iacob et hereditabis eos sicut ab initio. | 13 Congrega omnes tribus Iacob et hereditabis eos sicut ab initio. |
14 Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo. | 14 Miserere plebi tuae, super quam invocatum est nomen tuum, et Israel, quem coaequasti primogenito tuo. |
15 Miserere civitati sanctificationis tuae, Ierusalem, loco requiei tuae. | 15 Miserere civitati sanctificationis tuae, Ierusalem, loco requiei tuae. |
16 Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum. | 16 Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum. |
17 Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo. | 17 Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo. |
18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum, | 18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetae tui fideles inveniantur. Et exaudi orationes servorum tuorum, |
19 secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum. | 19 secundum beneplacitum super populo tuo, et dirige nos in viam iustitiae, et sciant omnes, qui habitant terram, quia tu es Deus saeculorum. |
20 Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior; | 20 Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior; |
21 fauces percipiunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia. | 21 fauces percipiunt cibum ferae, et cor sensatum verba mendacia. |
22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus retribuet illi. | 22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus retribuet illi. |
23 Omnem masculum excipiet mulier, est autem filia melior filia. | 23 Omnem masculum excipiet mulier, est autem filia melior filia. |
24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. | 24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium. |
25 Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum. | 25 Insuper, si est super lingua eius curatio et mitigatio et misericordia, non est vir illius secundum filios hominum. |
26 Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei. | 26 Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei. |
27 Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet errans. | 27 Ubi non est saepes, diripietur vinea, et ubi non est mulier, ingemiscet errans. |
28 Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem? | 28 Quis credit ei, qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem? |