Siracide 35
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | STUTTGARTENSIA-DELITZSCH |
---|---|
1 Qui conservat legem, multiplicat oblationes: | |
2 sacrificium salutare est attendere mandatis. | |
3 | |
4 Qui retribuit gratiam, offert similaginem, et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis. | |
5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. | |
6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: | |
7 haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. | |
8 Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; | |
9 sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus. | |
10 Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum; | |
11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exsultatione sanctifica decimas tuas; | |
12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum, | |
13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi. | |
14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa; | |
15 et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae. | |
16 Non accipiet personam in pauperem et deprecationem laesi exaudiet. | |
17 Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus. | |
18 Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? | |
19 A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. | |
20 Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. | |
21 Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat, et iudex iustus faciat iudicium. | |
22 Et Dominus non tardabit, et Fortissimus non habebit in illis patientiam, donec contribulet dorsum crudelium | |
23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat multitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet, | |
24 donec reddat hominibus secundum actus suos et opera Adae secundum praesumptionem illius, | |
25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit istos misericordia sua. | |
26 Speciosa misericordia in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis. |