Siracide 35
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Qui conservat legem, multiplicat oblationes: | 1 Qui conservat legem, multiplicat oblationes: |
2 sacrificium salutare est attendere mandatis. | 2 sacrificium salutare est attendere mandatis. |
3 | 3 |
4 Qui retribuit gratiam, offert similaginem, et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis. | 4 Qui retribuit gratiam, offert similaginem, et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis. |
5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. | 5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. |
6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: | 6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: |
7 haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. | 7 haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. |
8 Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; | 8 Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; |
9 sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus. | 9 sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus. |
10 Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum; | 10 Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum; |
11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exsultatione sanctifica decimas tuas; | 11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exsultatione sanctifica decimas tuas; |
12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum, | 12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum, |
13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi. | 13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi. |
14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa; | 14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa; |
15 et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae. | 15 et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae. |
16 Non accipiet personam in pauperem et deprecationem laesi exaudiet. | 16 Non accipiet personam in pauperem et deprecationem laesi exaudiet. |
17 Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus. | 17 Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus. |
18 Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? | 18 Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? |
19 A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. | 19 A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. |
20 Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. | 20 Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. |
21 Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat, et iudex iustus faciat iudicium. | 21 Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat, et iudex iustus faciat iudicium. |
22 Et Dominus non tardabit, et Fortissimus non habebit in illis patientiam, donec contribulet dorsum crudelium | 22 Et Dominus non tardabit, et Fortissimus non habebit in illis patientiam, donec contribulet dorsum crudelium |
23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat multitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet, | 23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat multitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet, |
24 donec reddat hominibus secundum actus suos et opera Adae secundum praesumptionem illius, | 24 donec reddat hominibus secundum actus suos et opera Adae secundum praesumptionem illius, |
25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit istos misericordia sua. | 25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit istos misericordia sua. |
26 Speciosa misericordia in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis. | 26 Speciosa misericordia in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis. |