Siracide 10
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Iudex sapiens instituet populum suum, et principatus sensati stabilis erit. | |
2 Secundum iudicem populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. | |
3 Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. | |
4 In manu Dei potestas terrae, et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. | |
5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribae imponet honorem suum. | |
6 Pro omni iniuria proximi ne rependas et nihil agas in operibus superbiae. | |
7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et utrisque execrabilis omnis vexatio. | |
8 Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas. | |
9 Avaro autem nihil est scelestius, hic enim et animam suam venalem habet. | |
10 Quid superbit terra et cinis? Quoniam in vita sua proiecit intima sua. | |
11 Languor prolixior gravat medicum, brevis languor serenat medicum. | |
12 Omnis potentatus brevis vita, sic et rex hodie est et cras morietur. | |
13 Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes. | |
14 Initium superbiae hominis apostatare a Deo; | |
15 et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia, qui tenuerit illam, ebulliet maledictum, et subvertet eum in finem. | |
16 Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et destruxit eos usque in finem. | |
17 Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis. | |
18 Radices gentium superbarum eradicavit Deus et plantavit humiles pro ipsis. | |
19 Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum. | |
20 Arefecit ex ipsis et disperdidit eos et cessare fecit memoriam eorum a terra. | |
21 Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu. | |
22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nato mulierum. | |
23 Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini. | |
24 In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius. | |
25 Peregrinus, advena et pauper: timor Dei est gloria eorum. | |
26 Noli despicere hominem iustum pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem. | |
27 Magnus et iudex et potens est in honore, sed non est maior illo, qui timet Deum. | |
28 Servo sensato liberi servient; et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus. | |
29 Noli extollere te in faciendo opere tuo et noli gloriari in tempore angustiae tuae. | |
30 Melior est, qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane. | |
31 Fili, in mansuetudine honora animam tuam et da illi victum cultumque secundum meritum suum. | |
32 Peccantem in animam suam quis iustificabit? Et quis honorificabit exhonorantem animam suam? | |
33 Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum, et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam. | |
34 Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia! Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate! |