Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Proverbi 1


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Parabolae Salomonis filii David regis Israel
1 משלי שלמה בן דוד מלך ישראל
2 ad sciendam sapientiam et disciplinam,
ad intellegenda verba prudentiae;
2 לדעת חכמה ומוסר להבין אמרי בינה
3 ad suscipiendam eruditionem doctrinae,
iustitiam et iudicium et aequitatem,
3 לקחת מוסר השכל צדק ומשפט ומישרים
4 ut detur parvulis astutia,
adulescenti scientia et recogitatio.
4 לתת לפתאים ערמה לנער דעת ומזמה
5 Audiat sapiens et addet doctrinam,
et intellegens dispositiones possidebit:
5 ישמע חכם ויוסף לקח ונבון תחבלות יקנה
6 animadvertet parabolam et allegoriam,
verba sapientium et aenigmata eorum.
6 להבין משל ומליצה דברי חכמים וחידתם
7 Timor Domini principium scientiae.
Sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
7 יראת יהוה ראשית דעת חכמה ומוסר אוילים בזו
8 Audi, fili mi, disciplinam patris tui
et ne reicias legem matris tuae,
8 שמע בני מוסר אביך ואל תטש תורת אמך
9 quia diadema gratiae sunt capiti tuo,
et torques collo tuo.
9 כי לוית חן הם לראשך וענקים לגרגרתיך
10 Fili mi, si te lactaverint peccatores,
ne acquiescas eis.
10 בני אם יפתוך חטאים אל תבא
11 Si dixerint: “ Veni nobiscum, insidiemur sanguini,
abscondamus tendiculas contra insontem frustra;
11 אם יאמרו לכה אתנו נארבה לדם נצפנה לנקי חנם
12 deglutiamus eos sicut infernus viventes
et integros quasi descendentes in lacum:
12 נבלעם כשאול חיים ותמימים כיורדי בור
13 omnem pretiosam substantiam reperiemus,
implebimus domos nostras spoliis;
13 כל הון יקר נמצא נמלא בתינו שלל
14 sortem mitte nobiscum,
marsupium unum sit omnium nostrum ”;
14 גורלך תפיל בתוכנו כיס אחד יהיה לכלנו
15 fili mi, ne ambules cum eis,
prohibe pedem tuum a semitis eorum.
15 בני אל תלך בדרך אתם מנע רגלך מנתיבתם
16 Pedes enim illorum ad malum currunt
et festinant, ut effundant sanguinem.
16 כי רגליהם לרע ירוצו וימהרו לשפך דם
17 Frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum.
17 כי חנם מזרה הרשת בעיני כל בעל כנף
18 Ipsique contra sanguinem suum insidiantur
et moliuntur fraudes contra animas suas.
18 והם לדמם יארבו יצפנו לנפשתם
19 Sic semitae omnis ad rapinam intenti:
animam ipsius possidentis rapiunt.
19 כן ארחות כל בצע בצע את נפש בעליו יקח
20 Sapientia foris praedicat,
in plateis dat vocem suam,
20 חכמות בחוץ תרנה ברחבות תתן קולה
21 in capite viarum frequentium clamitat,
in foribus portarum urbis profert verba sua:
21 בראש המיות תקרא בפתחי שערים בעיר אמריה תאמר
22 “ Usquequo, parvuli, diligitis infantiam,
et derisores sibi derisionem cupient,
et imprudentes odibunt scientiam?
22 עד מתי פתים תאהבו פתי ולצים לצון חמדו להם וכסילים ישנאו דעת
23 Convertimini ad correptionem meam;
en proferam vobis spiritum meum
et ostendam vobis verba mea.
23 תשובו לתוכחתי הנה אביעה לכם רוחי אודיעה דברי אתכם
24 Quia vocavi, et renuistis,
extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret;
24 יען קראתי ותמאנו נטיתי ידי ואין מקשיב
25 despexistis omne consilium meum
et increpationes meas neglexistis.
25 ותפרעו כל עצתי ותוכחתי לא אביתם
26 Ego quoque in interitu vestro ridebo
et subsannabo, cum terror vobis advenerit,
26 גם אני באידכם אשחק אלעג בבא פחדכם
27 cum irruerit ut procella terror,
et interitus quasi tempestas ingruerit,
quando venerit super vos tribulatio et angustia ”.
27 בבא כשאוה פחדכם ואידכם כסופה יאתה בבא עליכם צרה וצוקה
28 Tunc invocabunt me, et non exaudiam,
instanter quaerent me et non invenient me,
28 אז יקראנני ולא אענה ישחרנני ולא ימצאנני
29 eo quod exosam habuerint disciplinam
et timorem Domini non elegerint
29 תחת כי שנאו דעת ויראת יהוה לא בחרו
30 nec acquieverint consilio meo
et despexerint universam correptionem meam.
30 לא אבו לעצתי נאצו כל תוכחתי
31 Comedent igitur fructus viae suae
suisque consiliis saturabuntur.
31 ויאכלו מפרי דרכם וממעצתיהם ישבעו
32 Aversio parvulorum interficiet eos,
et securitas stultorum perdet illos.
32 כי משובת פתים תהרגם ושלות כסילים תאבדם
33 Qui autem me audierit, absque terrore requiescet
et tranquillus erit timore malorum sublato.
33 ושמע לי ישכן בטח ושאנן מפחד רעה