1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. | 1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. |
2 Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. | 2 Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. |
3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth. | 3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth. |
4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. | 4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. |
5 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
| 5 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
|
6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos. | 6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos. |
7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias. | 7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias. |
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
| 8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
|
9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan. | 9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan. |
10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias. | 10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias. |
11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
| 11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
|
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel. | 12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel. |
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias. | 13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias. |
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
| 14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
|
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared. | 15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared. |
16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias. | 16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias. |
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
| 17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
|
18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch. | 18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch. |
19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias. | 19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias. |
20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
| 20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
|
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam. | 21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam. |
22 Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias. | 22 Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias. |
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni, | 23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni, |
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
| 24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
|
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech. | 25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech. |
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. | 26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. |
27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
| 27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
|
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium | 28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium |
29 vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”. | 29 vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”. |
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias. | 30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias. |
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
| 31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
|
32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.
| 32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.
|