1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus homi nem, ad similitudinem Dei fecit illum. | 1 Questo è il libro della genealogia di Adamo. Quando Dio creò l'uomo, lo fece a somiglianza di Dio; |
2 Masculum et feminam creavit eos et benedixit illis; et vocavit nomen eorum Adam in die, quo creati sunt. | 2 maschio e femmina li creò, li benedisse e li chiamò uomini quando furono creati. |
3 Vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth. | 3 Adamo aveva centotrenta anni quando generò a sua immagine, a sua somiglianza, un figlio e lo chiamò Set. |
4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni, genuitque filios et filias. | 4 Dopo aver generato Set, Adamo visse ancora ottocento anni e generò figli e figlie. |
5 Et factum est omne tempus, quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
| 5 L'intera vita di Adamo fu di novecentotrenta anni; poi morì.
|
6 Vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos. | 6 Set aveva centocinque anni quando generò Enos; |
7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis genuitque filios et filias. | 7 dopo aver generato Enos, Set visse ancora ottocentosette anni e generò figli e figlie. |
8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
| 8 L'intera vita di Set fu di novecentododici anni; poi morì.
|
9 Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan. | 9 Enos aveva novanta anni quando generò Kenan; |
10 Et vixit Enos, postquam genuit Cainan, octingentis quindecim annis et genuit filios et filias. | 10 Enos, dopo aver generato Kenan, visse ancora ottocentoquindici anni e generò figli e figlie. |
11 Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum, et mortuus est.
| 11 L'intera vita di Enos fu di novecentocinque anni; poi morì.
|
12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malaleel. | 12 Kenan aveva settanta anni quando generò Maalaleèl; |
13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias. | 13 Kenan dopo aver generato Maalaleèl visse ancora ottocentoquaranta anni e generò figli e figlie. |
14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
| 14 L'intera vita di Kenan fu di novecentodieci anni; poi morì.
|
15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annos et genuit Iared. | 15 Maalaleèl aveva sessantacinque anni quando generò Iared; |
16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Iared, octingentis triginta annis et genuit filios et filias. | 16 Maalaleèl dopo aver generato Iared, visse ancora ottocentotrenta anni e generò figli e figlie. |
17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
| 17 L'intera vita di Maalaleèl fu di ottocentonovantacinque anni; poi morì.
|
18 Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Henoch. | 18 Iared aveva centosessantadue anni quando generò Enoch; |
19 Et vixit Iared, postquam genuit Henoch, octingentos annos et genuit filios et filias. | 19 Iared, dopo aver generato Enoch, visse ancora ottocento anni e generò figli e figlie. |
20 Et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
| 20 L'intera vita di Iared fu di novecentosessantadue anni; poi morì.
|
21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam. | 21 Enoch aveva sessantacinque anni quando generò Matusalemme. |
22 Et ambulavit Henoch cum Deo, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis et genuit filios et filias. | 22 Enoch camminò con Dio; dopo aver generato Matusalemme, visse ancora per trecento anni e generò figli e figlie. |
23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni, | 23 L'intera vita di Enoch fu di trecentosessantacinque anni. |
24 ambulavitque cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus.
| 24 Poi Enoch cammino con Dio e non fu più perché Dio l'aveva preso.
|
25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annos et genuit Lamech. | 25 Matusalemme aveva centottantasette anni quando generò Lamech; |
26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias. | 26 Matusalemme, dopo aver generato Lamech, visse ancora settecentottantadue anni e generò figli e figlie. |
27 Et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
| 27 L'intera vita di Matusalemme fu di novecentosessantanove anni; poi morì.
|
28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium | 28 Lamech aveva centottantadue anni quando generò un figlio |
29 vocavitque nomen eius Noe dicens: “Iste consolabitur nos ab operibus nostris et labore manuum nostrarum in agro, cui maledixit Dominus”. | 29 e lo chiamò Noè, dicendo: "Costui ci consolerà del nostro lavoro e della fatica delle nostre mani, a causa del suolo che il Signore ha maledetto". |
30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noe, quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias. | 30 Lamech, dopo aver generato Noè, visse ancora cinquecentonovantacinque anni e generò figli e figlie. |
31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est.
| 31 L'intera vita di Lamech fu di settecentosettantasette anni; poi morì.
|
32 Noe vero, cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Iapheth.
| 32 Noè aveva cinquecento anni quando generò Sem, Cam e Iafet. |