Genesis 10
1234567891011121314151617181920212223242526272829303132333435363738394041424344454647484950
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Hae sunt generationes filio rum Noe, Sem, Cham et Ia pheth; natique sunt eis filii post diluvium.2Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras.3Porro filii Gomer: Aschenez et Riphath et Thogorma.4Filii autem Iavan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Rodanim.5Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
6Filii autem Cham: Chus et Mesraim et Phut et Chanaan.7Filii Chus: Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathacha. Filii Regma: Saba et Dedan.8Porro Chus genuit Nemrod: ipse coepit esse potens in terra
9et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: “Quasi Nemrod robustus venator coram Domino”.10Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar.11De terra illa egressus est in Assyriam et aedificavit Nineven et Rohobothir et Chale,12Resen quoque inter Nineven et Chale; haec est civitas magna.13At vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim, Nephthuim14et Phetrusim et Chasluim et Caphtorim, de quibus egressi sunt Philisthim.15Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum, Hetthaeum16et Iebusaeum et Amorraeum, Gergesaeum,17Hevaeum et Aracaeum, Sinaeum18et Aradium, Samaraeum et Emathaeum; et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.19Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa.20Hi sunt filii Cham in cognationibus et linguis terrisque et gentibus suis.
21De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Iapheth maiore.22Filii Sem: Elam et Assur et Arphaxad et Lud et Aram.23Filii Aram: Us et Hul et Gether et Mes.24At vero Arphaxad genuit Sala, de quo ortus est Heber.25Natique sunt Heber filii duo: nomen uni Phaleg, eo quod in diebus eius divisa sit terra, et nomen fratris eius Iectan.26Qui Iectan genuit Elmodad et Saleph et Asarmoth, Iare27et Adoram et Uzal et Decla28et Ebal et Abimael, Saba29et Ophir et Hevila et Iobab. Omnes isti filii Iectan;30et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
31Isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis.
32Hae familiae filiorum Noe iuxta generationes et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.
1234567891011121314151617181920212223242526272829303132333435363738394041424344454647484950
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito