1 - Questa è la discendenza d'Esaù, detto Edom. | 1 Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom. |
2 Esaù prese per mogli, di tra le figlie di Canaan, Ada figlia di Elon heteo, ed Oolibama figlia di Ana figlia di Sebeon heveo, | 2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi : |
3 ed anche Basemat figlia di Ismaele, sorella di Nabaiot. | 3 Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth. |
4 Ada partorì Elifaz; Basemat partorì Rauel; | 4 Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel : |
5 Oolibama partorì Ieus, Ielon e Core. Questi sono i figli d'Esaù, natigli nella terra di Canaan. | 5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan. |
6 Prese poi le mogli, i figli, le figlie, tutte le persone di casa sua, gli averi, i greggi, tutto quel che poteva avere nella terra di Canaan, e se n'andò in altra regione, separandosi dal fratello Giacobbe. | 6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan : et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob. |
7 Perchè erano ricchi molto, e non potevano vivere insieme, nè la terra ove avevano pellegrinato poteva sostentarli, per la gran quantità dei greggi. | 7 Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum. |
8 Dimorò dunque Esaù sul monte Seir; ed egli è [anche chiamato] Edom. | 8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom. |
9 Queste dunque sono le generazioni d'Esaù padre di Edom nel monte Seir, | 9 Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, |
10 e questi sono i nomi de' suoi figliuoli; Elifaz figlio di Ada moglie d'Esaù, e Rauel figlio di Basemat altra moglie di lui. | 10 et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus. |
11 Elifaz ebbe per figli Teman, Omar, Sefo, Gatam e Cenez. | 11 Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez. |
12 Era poi Tamna altra donna di Elifaz figlio di Esaù, e gli partorì Amalec: sono questi i discendenti da Ada moglie di Esaù. | 12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. |
13 Figli poi di Rauel furono Naat, Zara, Samma, e Meza: questi i discendenti da Basemat moglie d'Esaù. | 13 Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau. |
14 I figli generati ad Esaù dalla moglie Oolibama figlia di Ana figlia di Sebeon, furono Ieus, Ielon e Core. | 14 Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core. |
15 Questi sono i principi dei figli di Esaù. Figli d'Elifaz primogenito di Esaù: il principe Teman, il principe Omar, il principe Sefo, il principe Cenez, | 15 Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez, |
16 il principe Core, il principe Gatam, il principe Amalec; son questi i figli di Elifaz nella terra di Edom e figli di Ada. | 16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada. |
17 Questi sono i figli di Rauel figlio d'Esaù: il principe Naat, il principe Zara, il principe Samma, il principe Meza; questi sono i principi nati da Rauel nella terra di Edom, e figli di Basemat moglie d'Esaù. | 17 Hi quoque filii Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau. |
18 Questi poi sono i figli di Oolibama moglie d'Esaù: il principe Ieus, il principe Ielon, il principe Core: principi venuti da Oolibama figlia di Ana, e moglie di Esaù. | 18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau. |
19 Son questi i figli d'Esaù, ed i loro principi; ed egli è [detto anche] Edom. | 19 Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom. |
20 Questi sono i figli di Seir l'Horreo, che abitavano quella terra: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, | 20 Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, |
21 Dison, Eser e Disan. Sono i principi Horrei, figli di Seir nella terra di Edom. | 21 et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom. |
22 Figli di Lotan furono Hori e Heman; sorella poi di Lotan fu Tamna. | 22 Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. |
23 Questi i figli di Sobal: Alvan, Manaat, Ebal, Sefo ed Onam. | 23 Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam. |
24 Figli di Sebeon: Aia ed Ana. Questo Ana è quegli che trovò nel deserto una fonte d'acqua calda, mentre pasceva gli asini di Sebeon suo padre; | 24 Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui : |
25 ed ebbe per figlio Dison, e per figlia Oolibama. | 25 habuitque filium Dison, et filiam Oolibama. |
26 Ecco i figli di Dison: Hamdan, Eseban, Ietram e Caran. | 26 Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan. |
27 Figli di Eser: Balaam, Zavan ed Acan. | 27 Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan. |
28 Disan ebbe per figli Hus ed Aram. | 28 Habuit autem filios Disan : Hus et Aram. |
29 Questi dunque sono i principi degli Horrei: il principe Lotan, il principe Sobal, il principe Sebeon, il principe Ana, | 29 Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, |
30 il principe Dison, il principe Eser, il principe Disan; questi sono i principi degli Horrei, che comandarono nella terra di Seir. | 30 dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir. |
31 I re poi che regnarono nella terra di Edom, prima che i figli di Israele avessero un re, furono questi: | 31 Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi : |
32 Bela figlio di Beor, e la sua città ebbe nome Denaba. | 32 Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba. |
33 Morì Bela, e regnò in suo luogo Iobab figlio di Zara, da Bosra. | 33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra. |
34 Morto Iobab, regnò per lui Husam, della terra dei Temaniti. | 34 Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum. |
35 Morto anche questi, regnò in suo luogo Adad figlio di Badad, che disfece i Madianiti nella terra di Moab, e la sua città si chiamò Avit. | 35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith. |
36 Morto Adad, gli successe Semla, da Masreca. | 36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca. |
37 Morto anche questi, fu re Saul, dal fiume Roobot. | 37 Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. |
38 Lui morto, gli successe nel regno Balanan figlio di Acobor. | 38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor. |
39 E morto lui pure, regnò per lui Adar, la cui città aveva nome Fau, e la moglie sua si chiamava Meetabel, figlia di Matred figlia di Mezaab. | 39 Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab. |
40 Ecco i nomi dei principi usciti da Esaù, secondo le loro famiglie, territori e nomi: il principe Tamna, il principe Alva, il principe Ietet, | 40 Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, |
41 il principe Oolibama, il principe Ela, il principe Finon, | 41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, |
42 il principe Cenez, il principe Teman, il principe Mabsar, | 42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, |
43 il principe Magdiel, il principe Hiram; questi sono i principi di Edom, abitanti ciascuno nella terra del suo dominio; fu questo Esaù il padre degli Idumei. | 43 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum. |