1Iudex sapiens instituet populum suum,
et principatus sensati stabilis erit.
2Secundum iudicem populi sic et ministri eius,
et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
3Rex insipiens perdet populum suum,
et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
4In manu Dei potestas terrae,
et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
5In manu Dei prosperitas hominis,
et super faciem scribae imponet honorem suum.
6Pro omni iniuria proximi ne rependas
et nihil agas in operibus superbiae.
7Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,
et utrisque execrabilis omnis vexatio.
8Regnum a gente in gentem transfertur
propter iniustitias et contumelias et divitias dolosas.
9Avaro autem nihil est scelestius,
hic enim et animam suam venalem habet.
10Quid superbit terra et cinis?
Quoniam in vita sua proiecit intima sua.
11Languor prolixior gravat medicum,
brevis languor serenat medicum.
12Omnis potentatus brevis vita,
sic et rex hodie est et cras morietur.
13Cum enim morietur homo,
hereditabit serpentes et bestias et vermes.
14Initium superbiae hominis apostatare a Deo;
15et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius.
Quoniam initium omnis peccati est superbia,
qui tenuerit illam, ebulliet maledictum,
et subvertet eum in finem.
16Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum
et destruxit eos usque in finem.
17Sedes ducum superborum destruxit Deus
et sedere fecit mites pro eis.
18Radices gentium superbarum eradicavit Deus
et plantavit humiles pro ipsis.
19Terras gentium evertit Dominus
et perdidit eas usque ad fundamentum.
20Arefecit ex ipsis et disperdidit eos
et cessare fecit memoriam eorum a terra.
21Memoriam superborum perdidit Deus
et reliquit memoriam humilium sensu.
22Non est creata hominibus superbia,
neque iracundia nato mulierum.
23Semen hominum honoratum hoc,
quod timet Deum;
semen autem hoc exhonorabitur,
quod praeterit mandata Domini.
24In medio fratrum rector illorum in honore;
et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius.
25Peregrinus, advena et pauper:
timor Dei est gloria eorum.
26Noli despicere hominem iustum pauperem
et noli magnificare virum peccatorem divitem.
27Magnus et iudex et potens est in honore,
sed non est maior illo, qui timet Deum.
28Servo sensato liberi servient;
et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus.
29Noli extollere te in faciendo opere tuo
et noli gloriari in tempore angustiae tuae.
30Melior est, qui operatur et abundat in omnibus,
quam qui gloriatur et eget pane.
31Fili, in mansuetudine honora animam tuam
et da illi victum cultumque secundum meritum suum.
32Peccantem in animam suam quis iustificabit?
Et quis honorificabit exhonorantem animam suam?
33Est pauper, qui honoratur propter disciplinam et timorem suum,
et est homo, qui honorificatur propter substantiam suam.
34Qui autem honoratur in paupertate, quanto magis in substantia!
Et, qui exhonoratur in substantia, quanto magis in paupertate!

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc