Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Ecclesiasticus 14


font

1Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo,
et non est stimulatus in tristitia delicti.
2Felix qui non habuit animi sui tristitiam,
et non excidit a spe sua.
3Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia :
et homini livido ad quid aurum ?
4Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat,
et in bonis illius alius luxuriabitur.
5Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ?
et non jucundabitur in bonis suis.
6Qui sibi invidet, nihil est illo nequius :
et hæc redditio est malitiæ illius.
7Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit :
et in novissimo manifestat malitiam suam.
8Nequam est oculus lividi :
et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.
9Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis :
non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.
10Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane,
sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
11Fili, si habes, benefac tecum,
et Deo dignas oblationes offer.
12Memor esto quoniam mors non tardat,
et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi :
testamentum enim hujus mundi morte morietur.
13Ante mortem benefac amico tuo,
et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
14Non defrauderis a die bono,
et particula boni doni non te prætereat.
15Nonne aliis relinques dolores et labores tuos
in divisione sortis ?
16Da et accipe,
et justifica animam tuam.
17Ante obitum tuum operare justitiam,
quoniam non est apud inferos invenire cibum.
18Omnis caro sicut f?num veterascet,
et sicut folium fructificans in arbore viridi.
19Alia generantur, et alia dejiciuntur :
sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.
20Omne opus corruptibile in fine deficiet,
et qui illud operatur ibit cum illo.
21Et omne opus electum justificabitur,
et qui operatur illud honorabitur in illo.

22Beatus vir qui in sapientia morabitur,
et qui in justitia sua meditabitur,
et in sensu cogitabit circumspectionem Dei :
23qui excogitat vias illius in corde suo,
et in absconditis suis intelligens,
vadens post illam quasi investigator,
et in viis illius consistens :
24qui respicit per fenestras illius,
et in januis illius audiens :
25qui requiescit juxta domum illius,
et in parietibus illius figens palum,
statuet casulam suam ad manus illius,
et requiescent in casula illius bona per ævum.
26Statuet filios suos sub tegmine illius,
et sub ramis ejus morabitur.
27Protegetur sub tegmine illius a fervore,
et in gloria ejus requiescet.