Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Ecclesiasticus 5


font

1Noli attendere ad possessiones iniquas,
et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita :
nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
2Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
3et ne dixeris : Quomodo potui ?
aut, Quis me subjiciet propter facta mea ?
Deus enim vindicans vindicabit.
4Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ?
Altissimus enim est patiens redditor.
5De propitiatio peccato noli esse sine metu,
neque adjicias peccatum super peccatum.
6Et ne dicas : Miseratio Domini magna est,
multitudinis peccatorum meorum miserebitur :
7misericordia enim et ira ab illo cito proximant,
et in peccatores respicit ira illius.
8Non tardes converti ad Dominum,
et ne differas de die in diem :
9subito enim veniet ira illius,
et in tempore vindictæ disperdet te.
10Noli anxius esse in divitiis injustis :
non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.

11Non ventiles te in omnem ventum,
et non eas in omnem viam :
sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
12Esto firmus in via Domini,
et in veritate sensus tui et scientia :
et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
13Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas,
et cum sapientia proferas responsum verum.
14Si est tibi intellectus, responde proximo :
sin autem, sit manus tua super os tuum,
ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
15Honor et gloria in sermone sensati :
lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
16Non appelleris susurro,
et lingua tua ne capiaris et confundaris :
17super furem enim est confusio et p?nitentia,
et denotatio pessima super bilinguem :
susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
18Justifica pusillum
et magnum similiter.