Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Ecclesiasticus 10


font

1Judex sapiens judicabit populum suum,
et principatus sensati stabilis erit.
2Secundum judicem populi, sic et ministri ejus :
et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea.
3Rex insipiens perdet populum suum :
et civitates inhabitabuntur per sensum potentium.
4In manu Dei potestas terræ :
et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam.
5In manu Dei prosperitas hominis,
et super faciem scribæ imponet honorem suum.

6Omnis injuriæ proximi ne memineris,
et nihil agas in operibus injuriæ.
7Odibilis coram Deo est et hominibus superbia,
et execrabilis omnis iniquitas gentium.
8Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias,
et injurias, et contumelias, et diversos dolos.
9Avaro autem nihil est scelestius.
Quid superbit terra et cinis ?
10Nihil est iniquius quam amare pecuniam :
hic enim et animam suam venalem habet,
quoniam in vita sua projecit intima sua.
11Omnis potentatus brevis vita ;
languor prolixior gravat medicum.
12Brevem languorem præcidit medicus :
sic et rex hodie est, et cras morietur.
13Cum enim morietur homo,
hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes.
14Initium superbiæ hominis apostatare a Deo :
15quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus,
quoniam initium omnis peccati est superbia.
Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis,
et subvertet eum in finem.
16Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum,
et destruxit eos usque in finem.
17Sedes ducum superborum destruxit Deus,
et sedere fecit mites pro eis.
18Radices gentium superbarum arefecit Deus,
et plantavit humiles ex ipsis gentibus.
19Terras gentium evertit Dominus,
et perdidit eas usque ad fundamentum.
20Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos,
et cessare fecit memoriam eorum a terra.
21Memoria superborum perdidit Deus,
et reliquit memoriam humilium sensu.
22Non est creata hominibus superbia,
neque iracundia nationi mulierum.

23Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum :
semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.
24In medio fratrum rector illorum in honore :
et qui timent Dominum erunt in oculis illius.
25Gloria divitum, honoratorum, et pauperum,
timor Dei est.
26Noli despicere hominem justum pauperem,
et noli magnificare virum peccatorem divitem.
27Magnus, et judex, et potens est in honore :
et non est major illo qui timet Deum.
28Servo sensato liberi servient :
et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus,
et inscius non honorabitur.
29Noli extollere te in faciendo opere tuo,
et noli cunctari in tempore angustiæ.
30Melior est qui operatur et abundat in omnibus,
quam qui gloriatur et eget pane.
31Fili, in mansuetudine serva animam tuam,
et da illi honorem secundum meritum suum.
32Peccantem in animam suam quis justificabit ?
et quis honorificabit exhonorantem animam suam ?
33Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum :
et est homo qui honorificatur propter substantiam suam.
34Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia !
et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.