Scrutatio

Martedi, 23 aprile 2024 - San Giorgio ( Letture di oggi)

Ecclesiasticus 46


font

1Fortis in bello Jesus Nave, successor Moysi in prophetis,
qui fuit magnus secundum nomen suum,
2maximus in salutem electorum Dei,
expugnare insurgentes hostes,
ut consequeretur hæreditatem Israël.
3Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas,
et jactando contra civitates rhomphæas !
4Quis ante illum sic restitit ?
nam hostes ipse Dominus perduxit.
5An non in iracundia ejus impeditus est sol,
et una dies facta est quasi duo ?
6Invocavit Altissimum potentem,
in oppugnando inimicos undique :
et audivit illum magnus et sanctus Deus,
in saxis grandinis virtutis valde fortis.
7Impetum fecit contra gentem hostilem,
et in descensu perdidit contrarios :
8ut cognoscant gentes potentiam ejus,
quia contra Deum pugnare non est facile.
Et secutus est a tergo potentis :
9et in diebus Moysi misericordiam fecit,
ipse, et Caleb filius Jephone,
stare contra hostem, et prohibere gentem a peccatis,
et perfringere murmur malitiæ.
10Et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt
a numero sexcentorum millium peditum,
inducere illos in hæreditatem,
in terram quæ manat lac et mel.
11Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem,
et usque in senectutem permansit illi virtus,
ut ascenderet in excelsum terræ locum,
et semen ipsius obtinuit hæreditatem,
12ut viderent omnes filii Israël
quia bonum est obsequi sancto Deo.

13Et judices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor,
qui non aversi sunt a Domino,
14ut sit memoria illorum in benedictione,
et ossa eorum pullulent de loco suo :
15et nomen eorum permaneat in æternum,
permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria.

16Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini,
renovavit imperium,
et unxit principes in gente sua.
17In lege Domini congregationem judicavit,
et vidit Deus Jacob :
et in fide sua probatus est propheta,
18et cognitus est in verbis suis fidelis,
quia vidit Deum lucis.
19Et invocavit Dominum omnipotentem,
in oppugnando hostes circumstantes undique,
in oblatione agni inviolati.
20Et intonuit de cælo Dominus,
et in sonitu magno auditam fecit vocem suam :
21et contrivit principes Tyriorum,
et omnes duces Philisthiim :
22et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi,
testimonium præbuit in conspectu Domini et christi :
pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit,
et non accusavit illum homo.
23Et post hoc dormivit : et notum fecit regi,
et ostendit illi finem vitæ suæ :
et exaltavit vocem suam de terra in prophetia,
delere impietatem gentis.