Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Ecclesiasticus 2


font

1Fili, accedens ad servitutem Dei
sta in justitia et timore,
et præpara animam tuam ad tentationem.
2Deprime cor tuum, et sustine :
inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus :
et ne festines in tempore obductionis.
3Sustine sustentationes Dei :
conjungere Deo, et sustine,
ut crescat in novissimo vita tua.
4Omne quod tibi applicitum fuerit accipe :
et in dolore sustine,
et in humilitate tua patientiam habe :
5quoniam in igne probatur aurum et argentum,
homines vero receptibiles in camino humiliationis.
6Crede Deo, et recuperabit te :
et dirige viam tuam, et spera in illum :
serva timorem illius, et in illo veterasce.

7Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus :
et non deflectatis ab illo, ne cadatis.
8Qui timetis Dominum, credite illi,
et non evacuabitur merces vestra.
9Qui timetis Dominum, sperate in illum,
et in oblectationem veniet vobis misericordia.
10Qui timetis Dominum, diligite illum,
et illuminabuntur corda vestra.
11Respicite, filii, nationes hominum :
et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.
12Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est ?
aut quis invocavit eum, et despexit illum ?
13Quoniam pius et misericors est Deus,
et remittet in die tribulationis peccata,
et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.

14Væ duplici corde, et labiis scelestis,
et manibus malefacientibus,
et peccatori terram ingredienti duabus viis !
15Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo,
et ideo non protegentur ab eo !
16Væ his qui perdiderunt sustinentiam,
et qui dereliquerunt vias rectas,
et diverterunt in vias pravas !
17Et quid facient cum inspicere c?perit Dominus ?
18Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius :
et qui diligunt illum conservabunt viam illius.
19Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei,
et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius.
20Qui timent Dominum præparabunt corda sua,
et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.
21Qui timent Dominum custodiunt mandata illius,
et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius,
22dicentes : Si p?nitentiam non egerimus,
incidemus in manus Domini, et non in manus hominum.
23Secundum enim magnitudinem ipsius,
sic et misericordia illius cum ipso est.