Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 1


font
NOVA VULGATASMITH VAN DYKE
1 Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobiscompletae sunt, rerum,1 اذ كان كثيرون قد اخذوا بتاليف قصة في الامور المتيقنة عندنا
2 sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt etministri fuerunt verbi,2 كما سلمها الينا الذين كانوا منذ البدء معاينين وخداما للكلمة
3 visum est et mihi, adsecuto a principio omnia,diligenter ex ordine tibi scribere, optime Theophile,3 رأيت انا ايضا اذ قد تتبعت كل شيء من الاول بتدقيق ان اكتب على التوالي اليك ايها العزيز ثاوفيلس
4 ut cognoscas eorumverborum, de quibus eruditus es, firmitatem.
4 لتعرف صحة الكلام الذي علّمت به
5 Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de viceAbiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth.5 كان في ايام هيرودس ملك اليهودية كاهن اسمه زكريا من فرقة ابيا وامرأته من بنات هرون واسمها اليصابات.
6 Erant autemiusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibusDomini, irreprehensibiles.6 وكانا كلاهما بارين امام الله سالكين في جميع وصايا الرب واحكامه بلا لوم.
7 Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabethsterilis, et ambo processissent in diebus suis.
7 ولم يكن لهما ولد اذ كانت اليصابات عاقرا وكانا كلاهما متقدمين في أيامهما
8 Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,8 فبينما هو يكهن في نوبة فرقته امام الله
9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus intemplum Domini;9 حسب عادة الكهنوت اصابته القرعة ان يدخل الى هيكل الرب ويبخر.
10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.10 وكان كل جمهور الشعب يصلّون خارجا وقت البخور.
11 Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi;11 فظهر له ملاك الرب واقفا عن يمين مذبح البخور.
12 etZacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.12 فلما رآه زكريا اضطرب ووقع عليه خوف.
13 Ait autem ad illumangelus: “ Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxortua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem.13 فقال له الملاك لا تخف يا زكريا لان طلبتك قد سمعت وامرأتك اليصابات ستلد لك ابنا وتسميه يوحنا.
14 Et eritgaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt:14 ويكون لك فرح وابتهاج وكثيرون سيفرحون بولادته.
15 erit enimmagnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebituradhuc ex utero matris suae15 لانه يكون عظيما امام الرب وخمرا ومسكرا لا يشرب. ومن بطن امه يمتلئ من الروح القدس.
16 et multos filiorum Israel convertet ad DominumDeum ipsorum.16 ويرد كثيرين من بني اسرائيل الى الرب الههم.
17 Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, utconvertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parareDomino plebem perfectam ”.17 ويتقدم امامه بروح ايليا وقوته ليرد قلوب الآباء الى الابناء والعصاة الى فكر الابرار لكي يهيئ للرب شعبا مستعدا.
18 Et dixit Zacharias ad angelum: “ Unde hocsciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ”.18 فقال زكريا للملاك كيف اعلم هذا لاني انا شيخ وامرأتي متقدمة في ايامها.
19 Etrespondens angelus dixit ei: “ Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missussum loqui ad te et haec tibi evangelizare.19 فاجاب الملاك وقال له انا جبرائيل الواقف قدام الله وأرسلت لاكلمك وابشرك بهذا.
20 Et ecce: eris tacens et nonpoteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbismeis, quae implebuntur in tempore suo ”.
20 وها انت تكون صامتا ولا تقدر ان تتكلم الى اليوم الذي يكون فيه هذا لانك لم تصدق كلامي الذي سيتم في وقته.
21 Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse intemplo.21 وكان الشعب منتظرين زكريا ومتعجبين من ابطائه في الهيكل.
22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quodvisionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
22 فلما خرج لم يستطع ان يكلمهم ففهموا انه قد رأى رؤيا في الهيكل. فكان يومئ اليهم وبقي صامتا
23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam.23 ولما كملت ايام خدمته مضى الى بيته.
24 Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibusquinque dicens:24 وبعد تلك الايام حبلت اليصابات امرأته واخفت نفسها خمسة اشهر قائلة
25 “ Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferreopprobrium meum inter homines ”.
25 هكذا قد فعل بي الرب في الايام التي فيها نظر اليّ لينزع عاري بين الناس
26 In mense autem sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae,cui nomen Nazareth,26 وفي الشهر السادس أرسل جبرائيل الملاك من الله الى مدينة من الجليل اسمها ناصرة
27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph dedomo David, et nomen virginis Maria.27 الى عذراء مخطوبة لرجل من بيت داود اسمه يوسف. واسم العذراء مريم.
28 Et ingressus ad eam dixit: “ Ave,gratia plena, Dominus tecum ”.28 فدخل اليها الملاك وقال سلام لك ايتها المنعم عليها. الرب معك مباركة انت في النساء.
29 Ipsa autem turbata est in sermone eius etcogitabat qualis esset ista salutatio.29 فلما رأته اضطربت من كلامه وفكرت ما عسى ان تكون هذه التحية.
30 Et ait angelus ei: “ Ne timeas,Maria; invenisti enim gratiam apud Deum.30 فقال لها الملاك لا تخافي يا مريم لانك قد وجدت نعمة عند الله.
31 Et ecce concipies in utero et pariesfilium et vocabis nomen eius Iesum.31 وها انت ستحبلين وتلدين ابنا وتسمينه يسوع.
32 Hic erit magnus et Filius Altissimivocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius,32 هذا يكون عظيما وابن العلي يدعى ويعطيه الرب الاله كرسي داود ابيه.
33 et regnabitsuper domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ”.
33 ويملك على بيت يعقوب الى الابد ولا يكون لملكه نهاية
34 Dixit autem Maria ad angelum: “ Quomodo fiet istud, quoniam virum noncognosco? ”.34 فقالت مريم للملاك كيف يكون هذا وانا لست اعرف رجلا.
35 Et respondens angelus dixit ei: “ Spiritus Sanctussuperveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetursanctum, vocabitur Filius Dei.35 فاجاب الملاك وقال لها. الروح القدس يحل عليك وقوة العلي تظللك فلذلك ايضا القدوس المولود منك يدعى ابن الله.
36 Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepitfilium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis,36 وهوذا اليصابات نسيبتك هي ايضا حبلى بابن في شيخوختها وهذا هو الشهر السادس لتلك المدعوة عاقرا.
37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ”.37 لانه ليس شيء غير ممكن لدى الله.
38 Dixit autem Maria: “Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ”. Et discessit ab illaangelus.
38 فقالت مريم هوذا انا أمة الرب. ليكن لي كقولك. فمضى من عندها الملاك
39 Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione incivitatem Iudae39 فقامت مريم في تلك الايام وذهبت بسرعة الى الجبال الى مدينة يهوذا.
40 et intravit in domum Zachariae et salutavit Elisabeth.40 ودخلت بيت زكريا وسلمت على اليصابات.
41 Etfactum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in uteroeius, et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth41 فلما سمعت اليصابات سلام مريم ارتكض الجنين في بطنها. وامتلأت اليصابات من الروح القدس.
42 et exclamavit voce magna etdixit: “ Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.42 وصرخت بصوت عظيم وقالت مباركة انت في النساء ومباركة هي ثمرة بطنك.
43 Etunde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?43 فمن اين لي هذا ان تأتي ام ربي اليّ.
44 Ecce enim ut facta est voxsalutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.44 فهوذا حين صار صوت سلامك في اذنيّ ارتكض الجنين بابتهاج في بطني.
45 Et beata, quae credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino”.
45 فطوبى للتي آمنت ان يتم ما قيل لها من قبل الرب
46 Et ait Maria:
“ Magnificat anima mea Dominum,
46 فقالت مريم تعظم نفسي الرب
47 et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
47 وتبتهج روحي بالله مخلّصي.
48 quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
48 لانه نظر الى اتضاع امته. فهوذا منذ الآن جميع الاجيال تطوبني.
49 quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
49 لان القدير صنع بي عظائم واسمه قدوس.
50 et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
50 ورحمته الى جيل الاجيال للذين يتقونه.
51 Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
51 صنع قوة بذراعه. شتّت المستكبرين بفكر قلوبهم.
52 deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
52 أنزل الاعزاء عن الكراسي ورفع المتضعين.
53 esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
53 اشبع الجياع خيرات وصرف الاغنياء فارغين.
54 Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
54 عضد اسرائيل فتاه ليذكر رحمة.
55 sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula ”.
55 كما كلم آباءنا. لابراهيم ونسله الى الابد.
56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domumsuam.56 فمكثت مريم عندها نحو ثلاثة اشهر ثم رجعت الى بيتها
57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.57 واما اليصابات فتم زمانها لتلد فولدت ابنا.
58 Etaudierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suamcum illa, et congratulabantur ei.58 وسمع جيرانها واقرباؤها ان الرب عظّم رحمته لها ففرحوا معها.
59 Et factum est, in die octavo veneruntcircumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius, Zachariam.59 وفي اليوم الثامن جاءوا ليختنوا الصبي وسموه باسم ابيه زكريا.
60 Etrespondens mater eius dixit: “ Nequaquam, sed vocabitur Ioannes ”.60 فاجابت امه وقالت لا بل يسمى يوحنا.
61 Etdixerunt ad illam: “ Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine ”.61 فقالوا لها ليس احد في عشيرتك تسمى بهذا الاسم.
62 Innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum.62 ثم اومأوا الى ابيه ماذا يريد ان يسمى.
63 Et postulans pugillaremscripsit dicens: “ Ioannes est nomen eius ”. Et mirati sunt universi.63 فطلب لوحا وكتب قائلا اسمه يوحنا. فتعجب الجميع.
64 Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum.64 وفي الحال انفتح فمه ولسانه وتكلم وبارك الله.
65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeaedivulgabantur omnia verba haec.65 فوقع خوف على كل جيرانهم. وتحدّث بهذه الأمور جميعها في كل جبال اليهودية.
66 Et posuerunt omnes, qui audierant, in cordesuo dicentes: “ Quid putas puer iste erit? ”. Etenim manus Domini erat cumillo.
66 فاودعها جميع السامعين في قلوبهم قائلين اترى ماذا يكون هذا الصبي. وكانت يد الرب معه
67 Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:
67 وامتلأ زكريا ابوه من الروح القدس وتنبأ قائلا
68 “ Benedictus Dominus, Deus Israel,
quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
68 مبارك الرب اله اسرائيل لانه افتقد وصنع فداء لشعبه.
69 et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
69 واقام لنا قرن خلاص في بيت داود فتاه.
70 sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum eius,
70 كما تكلم بفم انبيائه القديسين الذين هم منذ الدهر.
71 salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;
71 خلاص من اعدائنا ومن ايدي جميع مبغضينا.
72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti,
72 ليصنع رحمة مع آبائنا ويذكر عهده المقدس.
73 iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis,
73 القسم الذي حلف لابراهيم ابينا
74 ut sine timore, de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
74 ان يعطينا اننا بلا خوف منقذين من ايدي اعدائنا نعبده
75 in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
75 بقداسة وبر قدامه جميع ايام حياتنا.
76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,
76 وانت ايها الصبي نبي العلي تدعى لانك تتقدم امام وجه الرب لتعدّ طرقه.
77 ad dandam scientiam salutis plebi eius
in remissionem peccatorum eorum,
77 لتعطي شعبه معرفة الخلاص بمغفرة خطاياهم
78 per viscera misericordiae Dei nostri,
in quibus visitabit nos oriens ex alto,
78 باحشاء رحمة الهنا التي بها افتقدنا المشرق من العلاء.
79 illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ”.
79 ليضيء على الجالسين في الظلمة وظلال الموت لكي يهدي اقدامنا في طريق السلام.
80 Puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque indiem ostensionis suae ad Israel.
80 اما الصبي فكان ينمو ويتقوى بالروح وكان في البراري الى يوم ظهوره لاسرائيل